62
De secretis natur.
guia fili mi in vno indiuiduo est caliditas in tertio gradu, & altera in
eodem, sed differunt secundum actionem & passionem, quond in vno indiuiduo est
Forma regina, regina vero sub rege patitur, rex vero in quocunque indiui¬
duo est forma, regina vero miles & sclaua sunt materia. Non est ergo
ęqualis actio vnius qualitatis existentis in diuersis indiuiduis ratione su¬
pradicta. Et de hoc intellige secundum applicationem simplicem & singularem
vniuscuiusque. non autem secundum multarum aliarum medicinarum congregatarum ad
vnum finem. Et de hoc dabimus tibi exemplum. ¶Squilla vero vel thu¬
tia quę est calida in tertio gradu, & agnus castus calidus in tertio, si quod
libet eorum applicetur ad nostrum corpus maiorem caliditatem influit in nobis
agnus castusque thucia. Ratio huius est, quia caliditas in agno casto est rex,
in thucia vero regina. Et quia rex maioris potestatis estque regina, igitur. &c
Item quia caliditas in thucia est terrificata, & stat secundum passionem, in agno
casto secundum actionem, & quid maioris naturę est res agens quam patiens, igitur. & est.
Item quia in thucia caliditas habet duos punctus frigiditatis sibi contrari¬
antes, in agno casto vero solummodo habet duo puncta vnius gradus con¬
traria. Item quia caliditas existens in thucia desiccat vltimato modo, quia
inseparabilis a natura illius & siccitate formata. In agno casto vero ca¬
lefacit plus quam desiccat, quoa ibi caliditas rex est, & a nullo formata est, sed
siccitas in illo est ignificata, & post per naturam caloris calefacit, & po¬
stea desiccat, quia in quacunque re naturali prius in seipsa oportet esse actum
proprium & coessentialem illius quam appropriatus, & etiam caliditates submis¬
in aliquo indiuiduo formata aliqua natura priussunt in corpore no¬
stro agendo secudin naturam formę quam formatę existant per suam, sicut calidi¬
tas ignis, quę ignificat terram. Terra vero existens in igne prius calefacit,
sedo desiccat, hoc vero fit, quia natura ignis, cui submittitur siccitas, moues
siccitatem secundum naturam sue ignificationis ignificabilitantis & ignificatę,
¶Ecce ergo fili quę differentia est inter calidum in tertio gradu, & cali¬
dum in tertio, & sic de humido & frigido & sicco, non aue est sic fili in
compositione multarim medicinarum ad vnum finem, quod qualitas qualitatem iu¬
uat, gradus gradim, punctus punctam. Exemplum, quedam medicina componitur
ex aloe, pipere longo, rosis siccis, mastice, gariofi, succo foeniculi, & sca¬
monea. Nunc vero graduamus talem medicinam. Aloes est humidum in secundo
gradu, frigidum in primo, calidum in duobus punctis gradus, & siccum in
vno puncto vnius gradus. Piper longum est calidum in tertio, siccum in se¬
cundo gradu, humidum in primo, frigidum in duobus punctis vnius gradus
Rose vero siccę sunt siccę in sedo, calide in primo, frigidę in duobus pun¬
ctis, humide in vno puncto. Mastix est siccus in tertio, calidus in secundo,
frigidus in primo, humidus in duobus punctis. Gariofili vero sunt cali¬
di in tertio gradu, sicci in secundo humidi in primo, frigidi in duobus pun¬
ctis gradus. Succus foeniculi est calidus in primo, siccus in tribus punctis,
humidus in duobus, frigidus in vno puncto. Item scamonea est calida in