1015
246 DE SECRETIS
conclusoque vase, post biduum experieris an sit
emendatum: aliter repetes, donec oportuerit. Et
odore enim & duplici calore nil mirum est, prae¬
sertim repetendo saepius, emendari. Cato.
Vinum si voles experiri, an duraturum sit.
Vinum si voles experiri an duraturum sit, nec¬
ne, polentam grandem dimidiam acetabuli in ca¬
liculum nouum indito, & vini sextarium de eo
vino quod voles experiri, eodem infundito, & im¬
pone in carbones, facito bis, aut ter, inferueat, tum
percolato, polentam adiicito. Vinum ponito sub¬
dio. Postridie mane gustato. Si id sapiet, quod in
dolio est, scito duraturum. Si subacidum erit, non
durabit. Cato.
Vinum ne acescat.
Lardum è vasis operculo suspende, pinguedi¬
ne & salsedine prohibebit separationem, & at¬
tenuationem, à quibus causis acetum generatur,
Ad vinum corruptum.
Vinum corruptum ac glutinosum lacte bubu¬
lo modicè salito restauratur. Sunt qui calce, sulphu¬
re, & alumine id moliuntur, quo ne homini in¬
festa sint, ac noxam inferant, iridis radicem, &
grana iuniperi commiscenda suadeo. Lemnius.
Vinum totum annum vt duret.
Mustum si voles totum annum habere, in am¬
phoram mustum indito, & corticem oppicato.
demittito in piscinam, post xxx. diem eximito.
totum annum mustum erit. Cato.
Vt