62
Libellus.
quarto gradu, sicca in tertia, humida in secundo, frigida in primo. ¶Nunc
ergo videamus quot gradus & quot puncta habeamus de vna qualitate,
& quot de alia, & sic iungamus gradus & puncta vsque quo ex omnibus istis
habeamus vnum gradum simplicem, cuius naturę debeamus medicinam. ¶Prius
vero videamus de calidis qualitatibus, & omnes gradus diuidamus per puncta,
post iungamus puncta de quattuor in quattuor & faciam gradus. Nam in¬
aloe sunt duo puncta caliditatis, in pipere longo duodecim puncta, in
mastice vero habemus octo puncta, in gariofilis duodecim puncta, in¬
foeniculo vero habemus quattuor puncta, in scamonea sexdecim pun¬
cta. Sic fili in ista medicina sunt. 58. puncta calida. ¶Item in aloe habemus
quattuor puncta frigiditatis, in pipere longo duo puncta, in rosis alia
quo, in mastice quattuor puncta, in gariofilis duo puncta: in succo foeni,
vnum punctum, in scamonea quattuor puncta, vnde habemus in hac medici¦
na. 19. puncta frigiditatis: Item in aloe habemus octo puncta humidita¬
tis, in pipere quattuor puncta, in rosis vnum punctum, in gariofilis quatuor
puncta. Item in foeniculo habemus duo puncta, in mastice duo puncta,
in scamonea octo puncta. Et sic habemus in hac medicina vigintinouem
puncta humiditatis. Item in aloe habemus vnum punctum siccitatis, in pi¬
pere longo habemus octo puncta, in gariofilis alia octo, in mastice duo¬
decim puncta, in rosis quattuor puncta in foeniculo tria puncta, in sca¬
monea duodecim puncta, & sic habemus in hac medicina. 48. puncta sic¬
citatis. Nunc vero iungamus omnia puncta, & primo puncta caliditatis, quę
sunt. 58. & frigiditatis. 19. puncta, item de humiditate. 29. puncta; item de¬
ssiccitate habemus. 49. puncta, nunc demus vnum punctum contrarium alteri con¬
gravio, & postea puncta duarum qualitatum, quę necesse habent esse concor¬
dantes, quę super erunt illis dabimus medicinam. Nunc fili. 19. punctis fri¬
giditatis demus alteri. 19. puncta caliditatis, & sic de quinquaginta octo
punctis caliditat is restant. 39 puncta. ¶Item de humiditate habemus. 29.
puncta, nunc istis. 29. punctis demus alia. 29. siccitatis, & de quadragin¬
ra octo punctis trahendo. 29. remanent. 19. puncta. Nunc igitur de calidi
cate habemus trigintanouem puncta caliditatis, & decem & nouem pun¬
cta ficcitatis, nunc ergo a trigintanouem trahendo decem & nouem hu¬
miditatis, quę alijs punctis damus, manent viginti puncta. ¶Ex istis igi¬
cur faciamus gradus.s.ex istis. 16. punctis, nam vni gradui dando quat¬
tuor punctam sunt tres gradus & duo puncta, & sic medicina est in quar¬
to gradu calida, non in summitate quarti gradus sed in medio quarti gra¬
dus, vel in duobus punctis quarti gradus. Ex quo fili patet quod mul¬
tae sunt compositae medicinae, quae vltimatum quarri, tertij, secundi, pri¬
mi gradus non habent, quia mittunt vnum punctum vel duo puncta in
compositione propter generationem & corruptionem ad vlimatum
finem ex omnibus resolutum in medicina composita, Ex quo patet ista quam supra dixi.s.
quod ex vna qualitate depressa multiplicata cum altera agente resoluta quędam