821
ANTIGRAMANIA. 723
nullius opera vsum, saltem lingua futuli
inaniter more agyrtarum declamasse.
Quod artis tuae specimen proposuisti, in
quo per Vulcanum elaborato fiduciae tuae
periculum facere possemus?
Ita arguis:
Qui principia artis medicae ignorat, re¬
rum physicarum peritus esse nequit, &c.
Hoc enunciatum fallit elencho [GR]κατά τι[/GR].
Nam potest aliquis didicisse medicinae
xiomata, & physica, tanquam alienae ar¬
tis, ignorare. Sunt enim artes discretae.
Secundum quid, tamen scit etiam physi¬
ca, quia illis consequens & conformis est
medicina. Vnde hi qui medicam exer¬
cent artem, coniungunt physicen, citra
tamen confusionem, sicut orator tres ar¬
tes generales vna adhibet, cum interim
singulae sint discretae. Sed & ignorare ali¬
quis medica potest, non ignorata physica
arte, idque longe magis quam illud, quan¬
doquidem physica sine medicina est, me¬
dicina sine physica non admodum.
Iterum:
Qui physicorum imperitus est, is ex na¬
turae fontibus se bibisse non potest
affirmare.
Hoc vere dicis. Sed quod assumis in vtro¬
que falsum est. Galenici enim & physicen
callent, & medicinam veram in sua natiua
faciae
Zz 2
De peritia
rerum phy¬
sicarum.
Aristot. in¬
quit vbi phy¬
sicus desinit
ibi incipere
medicum, etc.