821
724 ANDREAE LIBAVII D.
facie & lingua, non symbolice & fucate vt
Paracelsici.
Iterum:
Qui principia medica ignorat, eum ne¬
cesse est errare in morborum causis
& adiunctis.
Verum & hoc est. Sed assumtum iam
refutatum ante est.
Porro:
Qui medica principia ignorat, is vrinae
iudicium pro nihilo putat.
Hic toto erras coelo. Tu nullum princi¬
pium medicum scis, attamen iucunde ti¬
bi sapit vrina. Et notae sunt ambulaiae &
sagae, quae cum nullum medicinae calleant
principium, nihiloninus tamen vrinas
inspiciunt, & iudicant, quarum similis tu
es probe. Quatenus autem vrina sit me¬
dicae contemplationis, & quem vsum prae¬
stet, medicos non latet, quanquam non
multum ei tribuant. Mirum parado¬
xum: in vrina sunt euidentissima morbo¬
rum principia. Quae in vrina sunt, ex ve¬
nis & vasis vrinariis proxime segregan¬
tur, suntque partim excrementa abrasa in¬
ter eundum, partim effecta quaedam, quae
caussam naturalem aut praeter naturalem
arguunt, &c. morborum principia vere
dici nequeunt, nisi forte ad notitiam ex
effectu respicias. Principium morbi vnum
mate¬
De vrina.
In vrina
morborum
principia.