821
ANTIGRAMANIA. 725
materiale est in ipsa partis substantia, al¬
terum formale, est ipsa ratio dyscrasiae
praeternaturalis, vel organica deprauatio
vel solutio vniti.
Efficientia principia sunt caussae a qui¬
bus producuntur morbi, quas & ipsas vel
in partibus esse, vel eas attingere aut atti¬
gisse aliquo contactu necesse est. Fina¬
les caussae patent. Si omne principium
est caussa, in vrina nullum principium
morbi esse potest. Mirabile tamen est
cur vrina adeo delectentur Paracelsici.
cùm illam saltem pro sale cibariorum ha¬
beant. Omnesne ergo morbi ex sale sal¬
tem prodeunt, & sal partium tantum la¬
borat? Aut hoc necesse est esse, & sic es¬
sentiae aliae erunt inutiles, aut vrinae iudi¬
cium magna ex parte cadet. Sed de vri¬
na commentaria & epistolae extant plu¬
rium, testaturque experientia aliquid iu¬
dicij de morbis & affectibus, quin & sym¬
ptomatis & caussis ex ea capi, at neuti¬
quam perfectè, certove, nec omnia quae
scire medicum necesse est.
Repetit Spagiricos seu Vulcanicos
culos, lecundum antecedens axioma de
alienis oculis. Arguit autem nos non
posse de vrina iudicare, quia non vtamui
alienis, sed nostris oculis, quod turpissi¬
mum adeo est sophisma, vt vix nominan¬
dum
Zz 3
Essentialia
morborum.
Vrinae Para¬
celsicis ha¬
bet salem ex
cibis segrega¬
tum, quomo¬
do principia
morborum?
Oculi Vul¬
canij.
Nos non posse
de vrina iu¬
dicare, quia
nostris ocu¬
lis videmus.