821
726 ANDREAE LIBAVII D.
dum sit sophisma. Omne enim sophisti¬
cum habet speciem veritatis, at hoc ne
micam quidem habet. Itaque purum pu¬
tùm erit mendacium & incongruum.
Pergit:
Qui vrinas non potest reuocare ad
fontes, & vera physicae principia, is
variis doctorum opinionibus iacta¬
tur.
Tametsi hoc sit absurdum enunciatum
& falsum, siquidem non necesse est quem¬
piam agitari opinionibus doctorum, qui
nescit illa de vrina: tamen malumus potius
cum doctoribus vagari, quam cum Neo¬
paracelso vrinam ad fontes suos & physi¬
ca reuocare principia, atque ita re & facto
[GR]ὐρπόται[/GR] fieri. Libenter committemus ad¬
uersario omnem de illa re certitudinem,
modo bibat, & rebibat vrinas, & vel; &c.
atque ita ad principia naturae & fontes epa¬
tis & vesicę & intestinorum ea reuocet. Quid
nostri de istis excrementis, tanquam iudi¬
ciis & signis annotarint, notum nimis est.
A Neoparacelso, Thurneusero & aliis, ne¬
que potationes neque destillationes illas
Addit:
fabulosas desiderant.
Qui tot erroribus implicatus est, illum
necesse est opium pro apio dare,
merdam pro balsamo, opprimentia
pro confortantibus, &c.
Nihil
De vrina ad
fontes reuo¬
canda.
Opium pro
apio.