1015
LIBER V. 275
efficere certant horis, frustrà conantur: variae
nim sunt hominum temperies: qui verò affecta¬
rit, similibus periculum captato, paremque ope¬
ram impendendo inops fruaris. Ad retundendam
eorum saeuitiem satis est praesidij, si tale ex aceto
dissoluto, vel destillato tempora, nasum, & testi¬
culos perunges, vt eorum vi somnos propellant,
ac soporantem excitent. Idem.
Vt in somno mirabilia videas.
Referunt, si quis dormiturus tempora illiniat
vpupae sanguine, visurum in somnis mirabilia,
quod à ratione alienum minimè est. Cardanus.
Ad somnum inducendum.
Somno conciliando auxilia physica hyoscya¬
mus sub ceruicali viridis. Fructus iunei caulis pin¬
guioris epotus. Oleum, in quo oculus sinister eri¬
tij incoctus sit, in aurem instillatum. Vel apposi¬
ta hirundine in angulis oculorum, atque abdu¬
cta, meconium instilla. potens est. Validius ad¬
huc, si ex eodem fiat suppositorium, sed aufera¬
tur somno iam inchoato. Vel plantam pedum
inunge pinguedine gliris, aut vnguento ex aqua
& aceto rosaceis, atque argilla. Dicunt etiam,
quòd vix credi potest, dentes inunctos ex sordi¬
tie aurium canis, somnum profundum prouo¬
care. Cardanus.
Insomnia clara, & iucunda, & obscura, meti¬
culosaque inducere.
Cibus ex concoctione (quod pro explorato ha¬
beri debet) in vaporem soluitur, tabescitque quem
s 4