1015
280 DE SECRETIS
caliditate iuncta in leue desciscere par est; cumque
natura in sublime feratur, aliquatenus attolli, &
in cerebrum per venas redundare, vbi natura ce¬
rebri perpetuò obrigans rigore, ad instar imbrium
generationis, vt in maiori mundo saepe visitur, fit
humificus, & nebulescit: sic intestina reciproca¬
tione denuò redditum incapescit: & ad cor defer¬
tur principis sensus domicilium: interim caput
opplet, grauedinosum reddit, vt profundo demer¬
gatur somno. Quòd si noctis conticinio magis so¬
porari contingit, magines descendendo aliorum
occursu interpolentur: vt praeposterae monstruo¬
saeque videantur: si matutino, vbi excrementum,
foeculentusque sanguis, à puro, & frugi discretus,
& ipse refrixit, & deferbuit, meracae, absolutaeque
visiones demonstrantur, & gratae. Non ergo irra¬
tionabile duximus, cum immoderato tumefacta
potu, virtus sopita langueat, & natura edulij va¬
pores attollantur, & ex iis, quae corpore abundant,
in somno exultari, & immoderatè iactari, vt di¬
uersa incendia, tenebrae, grandines, putredines:
ex flaua atraque bile, frigido putridoque humo¬
re. Sic aliquem trucidare, vel impiè cruentari san¬
guinis abundantiam habere: imò temperiei eius¬
dem praesagituram elici posse Hippocrati & Ga¬
leno placet. Vnde cibis vescentes flatuosis, eo¬
rum vi salebrosae imagines, monstrugsaeque, quae
itidem attolluntur, si tenues modicaeque exhala¬
tionis, gratis animum exhilarant simulachris, &
incolumes videntur. Sic extrinsecus applicando
simplicia, secum illius rei phantasmata infecta sen¬
suum principi deferunt: arteriae enim nostri cor¬
poris (inquit Galenus) ad se intus quodcunque
trahunt,