1015
LIBER V. 281
trahunt, proximè circundans eas, dum continuò
dilatantur, sic ea somniemus, quae praeoptabi¬
mus. Ioan. Bapt. Porta.
Somnia grata excitandi ratio.
Vt non minus peruigiles, quàm soporantes lae¬
temur, en somnia grata excitandi ratio. Cenae
summo, cùm cubitum pergimus, si leniter man¬
dimus, hippoglossum, melissam, iisque simillima,
consopiti variis illudimur imaginibus, quibus lae¬
tiora non percuperet animus, agros, viridaria, ar¬
bores, flores, terram in virorem conuersam cer¬
net, vmbrolis operculis opacatam, ac denique
culos circunlustrando, vernat vndique mundus,
& arridet. Vel eleoselini succo, populnearum no¬
uellarum frondium, acori vulgaris, solani horten¬
sis, stramonij, aconito, maximeque viridantium
tempora perunxeris, collum vel iugulum per quem
venae ascendunt soporariae, loca vbi maximè ve¬
nae sunt conspicuae, manibus pedibusque. Con¬
fert & iecur perungere: nam à ventriculo sursum
euaporando, permeat sanguis ad iecur: à iecinore
ad cor subit: sic reciprocantes tinguntur vapores,
eiusdemque coloris imagines referentes. Idem.
Somnia obscura & tumultuosa excitare.
Si quaerimus somnia obscura & tumultuosa:
fabas edimus, quia siccae ac flatuoso, & ideò à Py¬
thagoricis abominantur, quòd talia pariant insom¬
nia. Plerosque legisse memini, à fabis abstineto,
eiusque vsum interdixisse, & ferè legumina omnia,
phaseolos praecipuè, quos smilaces vocant hor¬
tenses, lenticulas crassum & melancholicum hu¬
s 5