62
De secretis nature
ne et fero ad quantitatem semi nucis plenę, & infra paucissimos dies ad
tantam incolumitatem deueniet: vt manifeste & sensibiliter sentiet se ad pri¬
stinam iuuenturem deuenisse, tamen cautela est in hoc tempore vino tempera¬
te vti. Si vero addideris quintam essentiam vulgo, sic erit magisterium fortis
in operatione, vtatur enim his diebus bonis commestibilibus, & vino quod hi¬
berit addat quintam essentiam auri & perlarum, sicut te docuit primus liber di¬
screte & multum solerte. Hęc est regula, quam seruabis in detrimento senectu¬
tis & iuuentutis recuperatione. Quęstio. Pater, videtur mihi impossibi¬
le, quod senectus retrogradetur ad iuuentutem, quantium si hoc esset verum, nullus prin¬
cipum tyrannorum deuenisset in mortem. etiam nullus alius utens hac medi¬
cina, quia sic deus esset contra seipsum, vt patet Gene. vi. ¶Solutio. Fili,
non dicimus tibi de retrogradatione, sed de illa, quę vltra naturam deuenit,
sicut videmus quottidie, quod plures homines sunt quinquaginta annorum,
& ratione complexionis, vel alicuius corruptionis apparent secundam rei ve¬
ritatem. lx. vel. lxv annorum, & sic de alijs qui nondum habent XXX. an¬
nos, & apparent secundum rei veritatem. l.annorum, huic tali intendimus
doctrinam huius canonis succurrere, vt non senescat magis quam per naturam
posset senescere, et quod reuertatur ad pristinum secundum sensum & vires re¬
cuperet, & canos mutet in rubrum vsque ad diem mortis suę constitutę per deum.
¶Canon secundus qui docet magisterium in suscitatione mortuorum: quod est
vnum desecretis maximis in hoc libro. ¶In hoc canone mortuos appel¬
lamus non illosqui simpliciter sunt mortui, sed illos de quibus vltimate de¬
speratur, ita quod a medicis & a vitę actibus iunt derelicti in tantum, quod etiam
sensibus non vtuntur, huic mortuo in tali desperatione subuenimus, vt satis
cito resurgat, & loquatur et viuat, nisi sit ille vltimus terminus a deo con¬
stitutus & magisterium huius secreti est, vt tribuas sibi quintam essentiam per
se solam: & starim in modicum tempus resurget viuus dum in stomaco trans¬
glutiens influat cordi radium vitę naturalis: & defunctam naturam ipsam vi¬
debis reparare, & si vis fili, quod hoc fiat in parte. XV.horę, vel quasi in. xx.
punctis horologij, ita vt a circumstantibus credatur illusio vel miraculum eui¬
dens, habeas celidoniam, cuius flos et fructus est in colore auri intentius &
quattuor elementa extra per magisterium primi libri, & accipe de elemen¬
to ignis, quod est tanquam liquor olei, & affige noctrę quinte essentie in quan¬
titate vnius grani tritici, & statim resurget in modicum spacium, si suffici¬
ens fuerit patiens ad ipsam transglutiendam, deinde conforta eum cum admi¬
nistratione nostrę quintę essentię par se, & scias quod perfecte curabitur, nisi dominus
deus iubeat illum omnino mori. Et dico tibi, quod hoc est subtilissimum apud
modernos, nec est nisi vnus: qui tanta sciat bona. Ipsi quidem asserunt natu¬
ram omnino deuictam posse recupari cum medicinis communibus absque nostra quinta es¬
sentia & asserunt impole magnum. Cum. n. vident hominem mori dicunt nulla res
in natura est nisi solus deus: qui ab isto periculo istum infirmam possit libe¬
rare, quorum contrarium asserimus, Tuam ut fili operare secundum doctrinam tibi