62
Libellus
traditam in canone isto. & facies miracula super terram.
¶Canon tertius, in quo continetur scientia in cura leprosorum vt reuertan¬
tur ad sanitatem pristinam.
¶Quem iustus deus in pena puncti in nos inflixit multos gradus infirmitatis
et inter alios plaga lepre detestabilior est: ac ignominiosior humano ge¬
neri et est difficilis & aliquin impossibilis cura eius, vt lepra quę permittit a deo
sicut lepra giezi et constantini: quę leprę nullo ingenio humano curari pos¬
sunt nisi diuina virtutę. Nos vero minime hic de talibus lepris loquimur,
nec etiam de illa, quę venit per generationem. Sed nos loquimur de plaga le¬
prę: quę aduenit hominibus ex humorum corruptione vel venenorum inficientium
natura, quia huic talam remedium & perfectam sanitatem intendimus procurare: fa
etiam per multum tempus vel modicum praecessit. Recipe igitur hoc archanum.s.no¬
stram quintam essentiam auri & perlarum: et administra patienti per octo dies dando
sibi mane vnam plenam nucem: & sic plene curabitur. Nam hęc coelestis medicina
est, quę totram lepram cuiusuis humoris peccantis infra modicum tempus curat.
Hoc quippe est archanum maximum & vtile magisterium in hac infirmitate.
¶Item fili alius modus est in cura huius morbi: vt accipias aquam factam ex fra¬
gis: quam sunt fructus madij multum bene redolentes, & affige illam nostrę quintę essen¬
tię, vna cum quinta essentia auri & plarum, quas primus liber te docuit extra¬
here ad plenu in canone dissolutionis metallorum, & applica illi, et videbis
mirabilia vel effectum stupendissimum. Nam etsi addideris eis quintam essen¬
tiam, faciet vtique fortius, Aqua quippe harum dissimulat leprosos, si bibatur, &
liniant maculę, potissime si ipsam miscueris aquę ardenti. Operare igitur
fili secundum doctrinam tibi traditam in hoc canone, & noueris te omnem
lepràm cum suis speciebus perfecte curare.
¶Canon quartus in quo continetur scientia ad curandum paralesim in quo
cunque corpore humano. Paralesis est morbus difficillimus ad curandum in
tantum, quod iudicatur apud prudentes modernorum pro morbo impossibilis curationis, &
magisterium huius curationis est, vt affigas nostrę quintę essentię herbam: quę di¬
citur yua, & saluiam, et grana sinapis, et da ei in potu per nouendies, et vnge ex
terius et noueris dando ei balneum calidum & humidum, cum his herbis perfe¬
cte curabitur in tantum, quod videbitur ipsum morbum nunquam habuisse, & ambula¬
bit incolumis: et membrum emendabitur tanquam si rem illius morbi nunquam ha¬
buisset. ¶Item alius modus est vt applices quintę essentie nostrę res, quam humo¬
res viscosos purgant, et da patienti per modum supradictum, et scias quod perfe¬
¶Canon quintus, qui nos docet habere medicinam seu remedium (cuncte curabi?
contra consumptos in toto corpore et nimium macilentos sicut sunt homines ra¬
complexionis, et pueri, et consumpti, et ethici. Est aum omnium illorum cura [unclear] a cum
nostra quinta essentia, iam.n.tibi diximus, quod naturam debilem confortat, et deperditam
restaurat, restauratam conseruat: et carnem naturalem in corpore nimis macilento
et etiam consumpto procurat. Est autem in hoc fortius magisterium vt
extrabas ab herba celidonia quattuor elementa per magisterium primi libris