62
De secretis nature
gisterium pręcise valent quinte essentię herbarum peonię, & angelicę, croci,
plarum, & auri, Si vero omnim istarum quintas essentias misces cum quinta essentia
vini, & dederis in potu subito, & quasi miraculose, hon qui dictis torquetur
infirmitatibus timorem amittit, & debilitatem, & fortitudinem recuperat exte¬
riorem & interiorem, in tantum quod mortem contennit, nec timet quicquam sed supra mo¬
dum efficitur audax et fortis viribus. Nam interiorem sibi vires augentantur, quod
est incredibile, nisi per experimentum appareat effectus. Est autem fili cautela
adhibenda vt tale secretu veniat in manibus tyrannorum, nisi cum fuerit ne¬
cesse & praelietur contram paganos, tu adhibeas eis & hominibus armorum in quanti¬
tate vnius semi nucis plenę & facient mirabilia in pręlio. Nam dicimus tibi
quod subito augmentat vires & audaciam, sicut fulgur comburit intima cor¬
poris absque lesione entis.
¶Canon octaus, in quo continetur scina ad curandum illos, qui sunt infecti
veneno in potu, vel quouis alio modo sint infecti.
¶Plagam veneni fili te oportet cognoscere ad ipsam curandam, quare mul¬
tis modis nostris corporibus contingit, sicut ex morsu scorpionum, tyris, vi¬
perę, lactani, canis rabidi, vel alterius rei venenosę, & fili contingit ex po¬
tu & tactu illarum, quibus cito adhibenda est cura, ne pereant, Sume igitur fili
quintam essentiam vini, vel quintas essentias, auri, croci, peonię, angelicę, ru¬
chę, raphani, et per seipsam da in potu patienti, & cito curabitur. ¶Item fi¬
li vt fortius sit antidotum. mit te quintas essentias rerum, s, dictami rubei, sco¬
pae regiae, quae prae omnibus rebus quę repugnant veneno tenet principatum boli:
gentianę, cornu vnicornu si potest haberi, vel ipsas res ponas in nostra quinta
essentia, & dimitte stare per tres horas, & post da patienti & cito curatus
erit, & hęc in potu detur, & vngatur ab extra locum infectum, et etiam totum cor¬
pus, & videbis miraculi effectum in cura venenorum.
¶Canon. 9. qui te docet curam contra humores infectos corporis nostri, &
contra calefactiones, prurigines et pediculos.
¶Fomentum generatonis pediculorum, pruriginum, et calefactionum in humano
corpore est humorum corruptio. et humoris infectio et putrefactio, hon .n.qui
istas infirmitates habet inquietatur et est anxius. et non cessat se scalpere, et in
nulla re placitum sumit. Ideoquo fili nulla res est in mundo, quę potius infir¬
mitatem hanc curet quam illa, quę corpus conseruat a putrefactione quaeumque: et hu¬
mores corruptos consumit, et ideo cum nostra quinta essentia, si dederis eam
in potu, et vnxeris corpus ab extra, in paucos dies erit perfecte curatus: &
potissime fili si ad vngendum misces illi argentum viuum: et ad potandum misce
staphisagriam, Est autem fili notandum: quod quinque pediculorum cura est impossibi¬
lis, vt quin ronne peccati alicui persone infligitur talis morbus, vt habes actuum
sexto de herode. quem percussit angelus, quia non dedit honorem deo, & con¬
sumptus à vermibus expirauit. ¶Item quidam romanus Imperator anul¬
lo remedio medicorum potuit liberari a pediculis, & consumptus ab eis ex
pirauit, non autem de tali cura, sed de illa, quę secundum naturam euenit loguimus