62
De secretis nature
Experimentum enim est, quod si de succo sumas illius, & instillaueris tres gut¬
tas in narem dextram: vel aurem patientis, tollit tipum quotidiane: hoc
idem faciet si cum medicinis flegma purgantibus addideris illam nostrę quin¬
essentię.
¶Canon tertiusdecimus: in quo continetur scientia ad curandum omnes com¬
tinuas febres.
¶Fili febris continua multiplex est: quędam fit de sanguine: et ista diuiditur
in partes duas, quędam enim fit ex multitudine: & quędam ex corruptione illius.
¶Item quędam fit de colera: & ista diuiditur in alias duas partes: quia quędam
est: quę fit circa regionem cordis: alia fit in cerebro. ¶Item ista quę est in cere¬
bro diuiditur in duas partes, quia quędam a parte ante, alia a parte retro. ¶Item
fit ex flegmate, et ista diuiditur in partes tres.s.in minorem mediam & maio¬
rem, Prima vero febris sanguinis vna dicitur sinochus. Alia dicitur sinocha.
¶Item febrium colerę vna dicitur causon: alia dicitur frenesis: & alia quę fit a
parte retro dicitur litargia. ¶Item alię febres flegmatis enutriuntur. In febri¬
bus enim sanguinis oportet flebothomiam precedere et postea vt applices
illi nostram quintam essentiam cancrorum fluuial ium & camphorę, vel vt misceas
ista ad nostram quintam essentiam: & des infirmo vt exalet febris et inflammatio.
¶Item febri colerice applica nostram quintam essentiam cum rebus: quę refrige¬
rant tam in potu quam ad extra liniendo, & etiam cancros fluuiales cum eis si¬
mul addes & camphoram. Item febri flegmaticę applica nostram quintam essen¬
tiam cum rebus, quę purgant flegma: quas eliges vt in tabulis primi libri. Sed
in febre quęfit a parte retro capitis competit ill initio nostrę quintę essen¬
tię mixtę cum rebus calidis, & quod in potu dentur refrigeratiua. ¶Item si om¬
nibus istis antedictis miscebis quintam essentiam sanguis humani extractam
per doctrinam canonis primi libri, quę incipit, Non prętermittam, & c. effe¬
ctus miraculosos facies in cura istarum febrium. & ista tibi sufficiant.
¶Canon quartusdecimus, in quo continetur scientia contra febres pestilen¬
tiales, vt scias curam illarum, cum nullus medicorum sciat his remedium adhibere, cum
pestilentibus febribus nullus modernorum pręter vnum sciuit adhibere re¬
medium vtile, ex eo quia ignorant naturam. Tu igitur fili cum christi adiuto¬
uio patienti adhibe nostram quintam essentiam per se solam ad quantitatem vni¬
us seminucis plene & perfecte curabitur. Si autem fili volueris fortiorem fa¬
cere medicina, pone in nostra quinta essentia quintam essentiam gentianę
dictami rubei, gariosilati, boli armeni, castorei, scopę regię, & ruthę sil¬
uestris, & de ista medicina mirabili da patienti, aut appone istasmet res
in nostra quinta essentia: & in tres horas applica patienti, & cum gustaue¬
git de ista medicina mirabili radius vitę ascendet ad cor, qui aerem infe¬
ctum expellet, vnde fili dicimus tibi in veritate, quod postque gustauerit se¬
curus erit, quod non periclitabitur ex illa febre, si infra vnam diem succurres infirmo
¶Canon. 15. in quo continetur scientia in vera cura spasmi.
¶Spasmus est multiplex, quidam est ex repletione, alius ex inanitione, alius