62
Libellus
qui superuenit in vulneribus qualiscunque sit, mortalis est, His ergo sue¬
currendum est cum potu & ill initione nostrę quinte essentię, si addideris no¬
strę quintę essentię res humidas, quas sumes de tabulis primi libri. ¶Item
summa cura est in hac infirmitate si prouocaueris febrem, quam sic, prouoca¬
bis.s.quod assumes herbam: quę dicitur flammula: & misce cum nostra quinta essen¬
tia, & dimittas stare per tres horas. & vnge & frica fortiter arterias & spi¬
nam dorsi, & cooperi multum bene cum pannis, & eueniet ei statim febris,
postquam venerit ei febris spasmus curatur, tunc labora ad curandum eam cum car¬
nibus cancrorum fluuialium mixtis nostrę quintę essentię, dando in potu, et
vngendo corpus ab extra. Si vero pręcedens spasmus fuerit ex inanitio¬
ne commedat infirmus, si vero ex nimia repletione da sibi dietam. Si autem
fuerit superueniens vulneri conforta vulnus cum ferro ignito prius: postea
cum putrefacientibus, postea cum carnem nasci facientibus omnibus istis mixtis
cum nostra quinta essentia.
¶Canon sextusdecimus, in quo continetur scientia qualiter adminstrari de¬
bent medicinę laxatiuę, & quomodo possit curari sciatica, podagra: &
omne genus guttę. Ab origine orbis vniuersa philosophorum multitudo
indagare non desinit modum administrationis medicinarum laxatiuarum. Pri¬
mo vt non interficiant. Secundo vt non faciant virtutis casum. Tertio vt
sine periculo agant in partibus remotis, & ab illis partibus humores cor¬
ruptos adducant. Tempera igitur fili mi dictas medicinas cum nostra quinta
essentia, & non potes in cura tua errare. Iam tibi sepius diximus, quod an¬
tequam adminstres proportionatam huic dolori vel illi, quod dimittas stare illas
medicinas, quę aspectum habent ad illam prius per tres horas in illa, postea ad¬
ministra patienti, ¶Quęstio. Pater quare pręcipis laxatiuas cum quinta
essentia administrari, cum omnis virtus rei cuiusque in centuplo magis augmen¬
tetur ab ipsa quinta essentia quam sine illa: & si noc pater est verum, nulla me¬
dicina tribuatur alicui sine mortis periculo. ¶Solutio. Fili pręcipimus tibi
administrare medicinas laxatiuas cum nostra quinta essentia ad finem vt me¬
lius & fortius materia peccans a corpore extrahatur, & ad finem, vt tibi fili
non impediantur tantę expense. Item fili in hoc quod dicis ratione virtutis cen¬
cuplatę: quod applicari non possunt sine corporis periculo: dicimus fili quod non
est tibi necesse vt administres in tanta quntitate, sicut administrant ante
applicationem nostrę quinte essentię, Exemplum, si de aliqua medicina laxa¬
tiua ministrentur in quantitate vnius dragmę, ministratur de quinta essentia
laxatiua pondus vnius areę, vel si ministratur pondus vnius. z. detur de quin¬
ta essentia pondus vnius dragmę, & sic de alijs ponderibus aliarum medi¬
cinarum laxatiuarum secundum suum modum, & sic potest nostra quinta essentia
administrari sine damno & periculo. In cura autem vnius gutte summę
bonitatis deus creauit nostram quintam essentiam, & quintam essentiam sangui¬
nis humani, quęlibet enim per se, & ambę simul curant omnem febrem, si de¬
deris in potu, & vnxeris locum patientem. Si autem vis vt fortius operet, adde