821
DE PVRGAN. AD PARAGEL. 777
sensum & rationem. In assumto aliquid
l dabis qualitatibus primis & secundis. Itaque
non totum est verum. 1 sophista & a Ramo
disce argumentorum numerum & effica¬
ciam. Sed attexuntur hic emblemata. Ga¬
lenici nihil habent quod opponant mor¬
bi grauioribus, quia occultas qualitates
ignorant, manifeste vero secundum Hip¬
pocratem nihil habent virium. Ferulam
Sophistae. Occultas nouimus experientia.
Manifestas simplices & solitarias primas
negat Hippocrates multum in medicina
respici. Nam non admodum periculosa est
earum afflictio, nisi in totum negligatur,
aut etiam vi procuretur, quia possit cito
per contrarium tolli. Quod autem [GR]δραστικαὶ[/GR]
sint, nunquam negauit. Et quomodo po¬
tuisset, cum frigori extremam congelatio¬
nem & mortem tribuisset? Loquitur au¬
tem, vt tu supra fassus es, de synceris & nu¬
dis, non autem de his quae in crasi sunt, &
alias multas habent coniunctas, quibus ma¬
ximos effectus assignat. Siue ergo simpli¬
ces & nudas accipias: magnis afflictionibus
possumus subito occurrere, & in frigida¬
tum nimis calefacere, &c. siue temperatas,
medicina nostra efficax est per easdem, si¬
ue occultas, quia cognitae sunt effectu, hic
quoque valemus. Notamus tamen Idio¬
syncrasias, & modeste fatemur nos circa
has
Ccc 5
Qualitates
non sunt si¬
ne vi argu¬
endi.
Occulta
qualitates
Galenicis
plus zotae
quam Pa¬
racelsicis.