1015
LIBER IX. 405
Caniculę ortum, & rursus in aestate post sub canicu¬
lares aestus. At verò si ex longinqua aliqua distan¬
tia locorum afferantur surculi, portentur sanè in
vase aliquo in lutum infixi, ipsumque vas diligen¬
ter oblinatur, ne perflentur, & transpirent dum
apportantur. Florentinus.
De insitione quae fit per inoculationem, seu
emplastrationem.
Inoculatio ante Solstitium aestiuum commo¬
dè, & oportunè perficitur. Ego verò etiam circa
aequinoctium vernum in die serena, cùm in prin¬
cipio germinationis essent arbores, inoculaui, &
vehementer successit. Purganda est arbor, in
quam inoculatio fit à sobole, hoc est, propagini¬
bus, & coma, relictis perfectioribus & adultiori¬
bus ramis, in quos infoliaturus eris. deinde ac¬
cipienda arboris fructuosae progenies, & annicu¬
lum germen, ex eoque oculus inserendus iuxta
exactam scalpturam praeparati trunci. Ipsum au¬
tem corticem purum exactè excoriare oportet:
lignosum verò integrum, & intactum sinere, ac
seruare. Hoc enim valde necessarium habetur.
Pręstat autem oculum, qui est in immittendo ger¬
mine, in oculum, qui est in trunco incidere. In ipsum
enim positus omnino coalescit. Licet etiam ci¬
tra oculum in alteram trunci partem in loco le¬
ui infoliationem facere. Oportet autem & cor¬
tices vtrorumque truncorum aequalis crassitudi¬
nis esse. Facta autem concretione statim quod su¬
pra commissuram est, rescindo, ne in hoc ipsum
alimentum aedat, sed in id quod est coaptatum.
At verò vbi surculi insititria solia adepti fuerint,
C 3