1015
LIBER XI. 609
neant, & colores propositos imbibant: croce¬
um, si topasium habere voles & crocum in aquam
dissolueris: pyropum, si brasilij ramenta, & sco¬
bem: & ita de reliquis. Pulchrum sanè inuentum,
& paratum facilè, quod ab experto accepi, & tibi
commune esse volui, sed eo animo, quem de¬
cipias. Mizaldus.
Ad fingendos lapides preciosos.
Lapides preciosos cuiuscumque coloris ad hunc
finges modum: Candidissimi corporis silices, tan¬
diu in figulorum, aut vitriariorum fornace tor¬
rentur, donec in puluerem atteri possint. Cuius
pars vna per setaceum excreta, vel aliter, misce¬
tur partibus tribus minij, plumbi, à sordibus re¬
purgati, & vasculo aurifabrorum, crucibulo
dicto, imponitur, sed non ad eius complemen¬
tum. Additur nonnihil limaturae auri puri, vel
foliorum eiusdem, si topasium, vel hiacinthum
fingere voles: aut tantillum rasurae chalybis, si
Smaragdum: vel quippiam azuri legitimi, si Sap¬
phirum, aut amethistum: & ita de alijs colori¬
bus. Tum demum forti, & valido igni, reuerbera¬
tionis nuncupato, omnia confusa, & mixta tan¬
diu exponuntur, dum colliquescant, & mellis spis¬
samentum induant. Vbi in ipsomet igne sponte
vanescente refrixerint, effracto vasculo, lapidem
materia sanè quam elegans sese prodet, à perito lapi¬
dario, in quas tibi visum erit formas incidenda.
expolienda ac tractanda, & postremò per solertem
artificem annulo inserenda. Sunt qui vstos, & tor¬
refactos silices atterant pistillo ferreo in morta¬
tio eiusdem metalli, pro Smaragdo fingendo: & cu¬
preo pro topasio, absque alia colorum mixtura. Si
Q