1015
610 DE SECRETIS
pro siliceo puluere, crystalli calcinati puluisculo
vti voles, omnia habebis multo elegantiora pre¬
tiosiora, duriora, sicuti plus centies sum exper¬
tus. Mizaldus.
Gemmae fictitia.
Sic quoque fiunt omnes gemmae fictitiae, pri¬
mo crystallum, berillos, vel lapides alios ignobi¬
liores rotis laeuigant, laterribus aequaliter qua¬
dris, vel quam quaerunt inducunt formam, inde
tincturam parant. Smaragdum aerugine, carbun¬
culum cinnabari, & brasile: Sapphyrum cyano,
chrysolitum auro intermixto auripigmento: ne
tamen perspicuitatem arceant, ijs mastiches lacrhy¬
mam, vel gummi tingunt, & gemmam hinc inde
diuisam lento igni super laminam accommodant,
talique inficiunt, & ceu glutinum quoddam vnit,
& sic tenaciter adcorporantur, vt dimoueri non
possint. quòd si meracius rubent, aquam, si dilu¬
tius colorem addunt, & ad decorem proficit, sub¬
tus autem bractearum quadrulas accommodant,
cumque annulo insignita est, & in orarum extre¬
mis coloris tinctura non deprehenditur, quo om¬
nes arguuntur, nec aliquibus fucum subolet: va¬
rioque huius colore mirè variatur gemmae color.
Io. Baptista Porta.
Modus conficiendi Gemmas duplices, cuiusmodi
Mediolani fiunt.
Sumito masticis lachrymam, & cum colore ali¬
quo contrito cum oleo, & pauca cèra, & aqua etiam,
si opus fuerit tingito. Quod cum factum fuerit, su¬
mito duo paria frustula crystalli, ad rotam expo¬
lita, qua voles forma, & magnitudine, ita tamen, vt