1015
LIBER XI. 611
vt superius frustum, fit inferiore tenuius: sintque
non secus adglutinata, & ab omni parte coniuncta,
quàm cum digito vnguis Horum alterum, nem¬
pe inferius in pala ferrea super carbones ponito,
donec calefiat: deinde prędicta tincta lachryma,
in stylo posita, & calenti, vt fluere possi, tingito[sic]
quantum satis esse videtur: mox alteram partem,
nempe subtiliorem calidam, alteri super imponi¬
to, & sic agglutinabitur perfectè, absque densita¬
te aliqua, & erit ab omni parte pellucida. Quibus
factis, gemmae annulis ligentur, auri folio ruben¬
ti rubinis, virenti smaragdis supposito. Folia au¬
tem omnis generis & coloris quomodo confi¬
ciantur, suo loco docebimus. Alexius.
Gemmae vt nitescant.
"Si vis splendentem gemmis inferre nitorem,
Partem quaere tibi tontummodo marmoris aequi,
Gemma supposita petrae sed flumine pauco:
Sed ne laedatur, tractu leuiore limetur
Quanto durescit, tanto magis ipsa nitebit."
Arnoldus de Villa noua.
Gemmarum sectio, eiusdem
Praeduros lapides si ferro rumpere tentes:
Qui cupit egregios lapides irrumpere ferro,
Quos dilexerunt Reges nimium super aurum
Vrbis Romanae qui celsas iam tenuere
Arces, ingenium quod ego sub mente profunda
Inueni, capiant, quoniam nimis est praeciosum:
Vrinam mihi quaesiui pariterque cruorem
Ex hirco magno, modico sub tempore posto
Herba. quo facto, calefacto sanguine gemmat
Incidi, veluti monstrauit Plinius auctor,
Q 2