1015
640 DE SECRETIS
Ad frangenda saxa.
Refert Olaus Magnus, non alia re magis saxa¬
frangi, quàm lardo accenso. Quod verisimile est,
quoniam pingue humidum salique admixtum sit,
& ob id flamma diu maneat, atque acris.
Lapis ignem humido quouis excitans.
Magnetem lapidem in ollam, vel aliud consi¬
mile vas conijce, viua calce immersum: meliusque
fuerit, si colophoniam adieceris cum calce pari:
cum vas expleueris, figulari creta circumlito spi¬
ramento, fornaci inditur, donec percoquatur:
inde detrahatur, & in vnam ollam conijciatur,
creta denuò illita imponatur fornaci, alternis ea¬
dem prosequendo, dum vehementer inalbuerit,
& torrefiat: cum opus fuerit, aqua vel saliua su¬
perinfufa flammam eleuabit, qua sopita, loco ca¬
lido ad vsum recondito. Io. Bap. Porta.
Lapidis conficiendi ratio, qui sputo madefactus,
flammam edat.
Accipe calcis viuę salnitri purissimi, tutiae Ale¬
xandrinae non praeparatae, calamitae, singulorum
partem vnam, sulphuris viui, caphurae singulo¬
rum partes duas: redigantur in puluerem tenu¬
issimum omnia, cribrenturque, deinde puluis in¬
panno linteo nouo, probè constringatur, atque in
crucibulo ponatur, mox aliud crucibulum super¬
addatur, atque filis ferreis, & luto sapientiae op¬
timè concludatur, ne vllo modo respirare possit,
& ad Solem siccetur. Quibus factis, ponantur
crucibula in fornace lateraria, vel figulina, donec
combu¬