867
COMMENTARII SECVNDI DIALOGVS VIII. 741
variantibus dicata sunt: verbi gratia, si capitis externa regio cale¬
fieri, aut refrigerari, aut exiccari desideret, valentiora remedia
postulat, quàm interior, quòd illa cute valdè dura sicca, & mi¬
nus sensili constet, eóque rodentia faciliùs sustinere potest. MA¬
THETES, Qualia ergo fiunt ad capitis dolores?
GERON, Si ex calore contracti sint, & inferiorum partium
consortio, vt in vertigine, & morbo comitiali, tum per initia illo¬
rum ex oleis refrigeratis astringentibusque componi debent, vt
humores, vaporesque repellantur, feruor sanguinis restinguatur.
semper autem in his momentum aceti admiscere conuenit, quò
faciliùs penetrent, in hunc modum.
VNGVENTVM AD DOLOREM CAPITIS
EX CALORE CONTRACTVM.
Olei rosacei, omphacini singulorum vnciae duae: coriandri,
rosarum rubentium, myrtorum, coralli singulorum drachmam
semissem: cerae albae, quod satis est: aceti momentum. Mixta redi¬
gantur in vnguenti formam, quo prior capitis pars inungetur.
ALIVD.
Succi vitis capreolorum, plantaginis, solani singulę vncię:
olei rosacei, omphacini, vel ex cotoneis, vel ex nymphaea singulo¬
rum sescuncia. Decoquuntur, dum absumantur: deinde cerae al¬
bae paulum additur: seminis fructus oxyacanthi, qui vulgo dici¬
tur berberis, seminis coriandri, & intybi singulorum drachma,
myrtorum drachmae duae, aceti modicum.
OBSERVATIO.
Post principia dolorum olea admisceri debent, quae id
quod collectum est discutiant, resoluántque, nempe amyg¬
dalarum amararum, chamaemelinum, sambucinum, nardi¬
num, & similia, quae caput non tentant. Quae enim nimis odo¬
rata sunt, grauitatem capitis adducunt, vt anethinum, spicatum,
irinum, & quod ex nucibus paratur: quibus in declinatione tantum
vti conuenit, quando valentiora ex vsu sunt. Non enim metuen¬
dum est, ne dolor corpore iam purgato excitetur. nam materia
quae infestabat, quodammodo discussa est: cum tenuis admo¬
dum & subtilis naturę fuerit.
VNGVENTVM AD MATERIAM CA¬
lidam in declinatione discutiendam.
Olei anethini, chamaemelini singulorum vnciae duae: flo¬
rum chamaemeli, meliloti, sambuci, rorismarini, stoechados, sin¬
gulae semunciae: nucis muscatae, macis singuli scrupuli: cerae no¬
uae paulum. misceantur, aceto modico, aut vino albo admixto,
quò faciliùs penetrent. Porrò hoc vnguentum in pleuritide, &
II 3
Oleoqae post
principia dolorum
conueniant.