1343
38
TVRBA
nibus composuerunt, veritas semper in eo¬
rum est scriptis. Dixerunt etenim, commisce¬
te, coquite, dealbate, terite, assate, coagulate,
& soluite Etheliam, ac rubiginem facite: ver¬
ba plurima sunt, regimen tamen vnum est.
Si igitur vultis veritatem inuenire, non est
pus illa operis diuisione, sed tantummodò
hoc curate, complexionem aptate: deinde
multo tempore leniter coquite: neque deco¬
ctionis & imbibitionis vos taedeat, quousque¬
videatis Yxir in Tyrium & regium vestitum
decoratum. His verbis quamuis mortua
sunt, inest tamen vita intelligentibus. Fre¬
quenter igitur legite ea, & super his semper
plurimum meditamini, sapientia accedet
vobis.
Inquit HYARGVS: AEs de quo prae¬
dixerunt Philosophi, non est vulgi, neque vul¬
gi stannum, verùm corpus est nostrum, quod
oportet corpori Magnesiae admisceri, vt co¬
quatur & teratur absque taedio, donec lapis
fiat. Deinde lapis ille iterum in vase suo teri
debet aqua vitae & nitri, & totus dirui. Opor¬
tet autem vos habere aquam continuè, qua
quantò magis coquitis, tantò magis insper¬
gatis, quousque acquirat rubiginem, quae est
operis fundamentum. Hanc coquite & Ae¬
giptiaco terite aceto, & vtrumque vel aes
psum