1343
40
TVRBA
(quae ex vapore est) coniungite, donec mascu¬
lus & foemina fiant Ethelia. Qui enim per
Etheliam eos in spiritum vertit, deinde ru¬
beos facit, omne corpus tingit, quòd cùm
corpus diligenter teritur, munda ex eo anima
spiritualis ac sublimis extrahitur, quae omne
corpus tingit, & est sulphur naturae, quod va¬
rijs nominibus nuncupatur.
DARdaris inquit: De regimine satis
superque à vobis dictum est: de coniunctione
igitur pauca dicam. Significo igitur posteris,
quòd inuestigatores non possunt extrahere
occultam naturam illam sulphuream, nisi per
Etheliam, qua corpora fiunt non corpora co¬
quendi continuitate, & ipsius Etheliae subli¬
matione. Insuper scitote, quòd argentum vi¬
uum est igneum, omne corpus comburens
magis quàm ignis, & corpora mortificans: &
quod omne corpus quod ej commiscetur, te¬
ritur, & morti datur. Corporibus ergo dili¬
genter contritis, & prout oportet exaltatis, fit
Ethelia natura, calorem non fugiens, sed tin¬
gens aes. Et est quòd Sapientes antea dixe¬
runt, quòd figit argentum viuum donec tin¬
gatur, quod tinctum existens, tingit. Praete¬
rea scitote, quòd aeris corpus Magnesia regi¬
tur, & argentum viuum habet quatuor in se,
tamen non habet esse nisi in humiditate, quae
aqua sulphuris dicitur, & quae sulphura con¬
tinet,