1343
PHILOSOPH.
41
tinet. Sunt autem sulphura animę occultae in
quatuor elementis, quae per artem extractae,
se inuicem continent naturaliter & coniun¬
guntur. Si autem occultum quod est in ven¬
tre sulphuris aqua regatis, & bene mundetis,
occultum obuians suae naturae laetatur, simi¬
liter aqua pari suo: sed haec quatuor non tin¬
guntur, verùm quintum tingit. Propterea di¬
xerunt Philosophi, quòd quatuor numi vul¬
gi non tingunt nisi aes, quod aes tinctum po¬
stea tingit numos vulgi.
MOSIVS ait: Hoc vnum quod saepe
nominatum est, philosophi multis nomini¬
bus nuncuparunt, aliquando duobus nomi¬
nibus, quandoque etiam tribus nominaue¬
runt. Dicam autem ego vobis iam quid sit,
Vnum quidem, quod est argentum viuum
gneum: Duo, corpus in eo compositum, &
tertium est aqua sulphuris, qua abluitur, &
teritur, ac regitur vnum, donec opus peraga¬
tur. Et hoc est quod innuit Philosophus cùm
dixit: Argentum viuum quod tingit aurum,
est argentum viuum Cambar, nihilomi¬
nus tamen philosophi distinguunt, & di¬
cunt, aliquando est Cambar, aliquando au¬
ripigmentum. Sed ita oportet intelligatis:
Argentum viuum Cambar, est Magnesia: Ar¬
gentum verò viuum seu auripigmentum,
est sulphur quod ascendit de composito mi¬
c 5