89
14 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
pendo? Quid de tota denique elementorum machina? unde &
robur illa, uitamque percipit, quae nisi potenti etiam & mira uir¬
tute mea continerentur, conciliataque perpetuo, & amico pa¬
cis foedere conseruarentur, ruerent, nimirum dilaberentur,
in aeternumque prorsus interitum irent. cuius rei causa, qua¬
drigam etiam mihi auratam, qua quatuor uectus equis sta¬
rem, quatuor utique diei uices & conditiones exprimentibus
adscripserunt. Quae cuncta cum magna sint & praeclara, non
uideri debet etiam exiguum, quod successio illa inuicem dierum
& noctium, distinctio horarum, diuisio anni commutatioque tem¬
poris, tantae causa pulchritudinis & commoditatis non aliun¬
de, quam ex me constat. unde etiam cor coeli & uita uocatus sum.
Non item minimum putandum est, quod omnem ego uigorem,
uirtutem & sapientiam, quibus mundus regitur, quasi fomes
quidam subministrem, unde & mens mundi sum appellatus.
Nec contemnendum, quod lumine meo, quo non aliud majus
mnia intuear, omnia perspiciam, omnia penetrem. quod qui
animaduerterunt, recte etiam oculum mundi nominarunt. Exi¬
mium uero illud est, quod cum tanta operer, tanta conficiam, per¬
sto semper & idem perseuero nunquam lassatus, nunquàm de
fatigatus, nunquam à ui uirtuteque mea deficiens, propter quod
& iuuenili me facie intonsoque capite descripserunt. Haec ha¬
bui quae referrem bona mea magna quidem atque praestantia, quae
& quomodo terra ignorauit, uehementer admiror, cum his
longe ornata, longeque aucta sit. Verum nec alia obmittenda
uidentur maiora certe ac praestantiora, quae & si se ignorare
dixerit, nulli erunt tamen eius culpae, quod neque multum ad eam per¬
tineant adscribenda. Nam quod sine iniuria sociorum meorum
dicam, superemineo ego omnibus luce, potestate & uirtute
mea tanque rex & princeps, quare qui me diligenter scrutati
fuerunt, coronam etiam capiti meo duodecim radijs illustrem
ad imaginem duodecim utique horarum, totidemque mensium
impositam esse uoluerunt. Tantus quippe est splendor lucis
meae, tantaque uis, ut oriente me, caetera quantocumque fulgore
radient sydera, quasi obscurari & deficere uideantur. nec quod
ma