89
TERRAM, ET AVRVM DISPVTATIO. 15
magnae matri terrae modo accidit, moleste ferunt, adscribuntque
dedecori me eis anteferri. quin ut commilitones obsequentissi¬
mi, memoresque beneficiorum, audiunt me libenter haec referen¬
tem, aguntque gratias propter communem quam percipiunt ex
me, nec leuem quidem commoditatem & fructum, medius enim
ego inter omnes lucem, uitam, temperiemque eis infundo, cur¬
sus eorum quasi legibus guberno. impello, uti quaeque res ex
postulat, atque coherceo: uigore denique meo & uirtute repleo
eos, roboro, animo, sustineo & conseruo, praedulcique in¬
super & miro resonans impleo ac moderor concentu & ar¬
monia, quicunque mecum simili quoque cursu exercentur, un¬
de lira me canere musisque praeesse dixerunt. Quid uero quę
minora sunt commemorabo? nunc bonitatem, lenitatemque dulcis
naturae meae, qui nascentem hominem praeueniens tantam in
fluens ei infundo uenustatis, pulchritudinis, probitatisque gra¬
tiam, tantam uirtutum insigniumque morum elegantiam, ut
gratus certe omnibus & acceptus foelixque semper sit & perbe¬
atus, cuius me custodiam & regimen praeuentu influxuque meo
habere contigerit. Quod denique laudabo corporis mei ma¬
gnitudinem simul & rotunditatem, quibus & ipsa se plurimum
extulit, eum sim ego septuplo ea maior. & praeterea ita in or¬
bem factus, ut quum ipsa nunquam omnino moueatur, orbicu¬
laritati meae mira quaedam & incredibilis mobilitas ac uelo¬
citas adiuncta sit, quae tanta est, ut totam mundi machinam
quotidie cursu meo circuneam, rediens singulis semper die¬
bus unde discessi. Video iam me promissae breuitatis metas
excessisse, sed longiora mea uerba sacere coegit, longior uti¬
que aduersae partis oratio, quam ne paucioribus quidem reficere
facile potui uerbis. Tuum nunc est o summe opifex, qui
mnia & superiora simul & inferiora condidisti, eam quae an¬
tequam quisquam nostrum loqueretur, animo insederat tuo sententiam
ferre ego quicquid protuleris, statueris, censueris, fuscipiam si¬
ne ulla molestia, sequar, colam, aeternaque obseruatione custo¬
diam, qui cuncta sapienter cogitas, & prudenter facis, & re¬
cte administras, & iuste semper sancteque iudicas. Hic sol finem dicen¬
di