89
16 MAPHEI VEGII INTER SOLEM,
di fecit, tantusque eum fauor & assensus circumstantis quasi in¬
numerabilis populi secutus est, ut iam illi inclinata non tam
iudicis quam omnium simul sententia credi posset, ipsa quoque ter¬
ra demissa iamdudum & subtristis altis quidem & arduis eius
ronibus minime aduersari uideretur, quum subito aurum io¬
cundissima se facie protulit in medium, postulans orandi locum
non sine ingenti excusso omnibus risu. pollicens uero praestan¬
tiores etiam longe omnibus quae ante ab alijs narratae essent
uires, suas se palam ostensurum, confirmaturumque tam claris
rationum testimonijs, ut non lux ipsa clarior haberetur, tantam
commouit omnibus indignationem, ut nullo ferendam modo
eius tam stupendi hebetis ignauique corporis audaciam, nul¬
lo audiendum ipsum pacto unanimi uoce conclamarent. Quod
non passus iustissimus cunctorum pater & iudex, sinite inquit
ut nemini denegetur libertas dicendi quae uelit, auditurus sum
ego non tam aequo quam libenti animo, ipsos etiam uermiculos
terrae, loquatur age quicumque sit, si quas habet laudes suas. Tum
facto silentio couertens se ad maximum sudicem, magna cum
oris laetitia, aurum ita fari coepit.
AVRVM LOQVITVR.
Siquemadmodum cupio, & rationi simul congruere ui¬
detur, tale esset omnium qui hic adstant iudicium, ut excellen¬
tiam cuiusque & gloriam ex reconditis magis latentibusque in¬
tra uiribus operumque effectu, quam ex fucato fallacique apparentis
uultus aspectu inanique, quasi quadam umbra metiretur. Non
dubitarem o summe idem nostri iudex & factor, me una cun¬
ctorum uoce supra quaecumque, siue sursum, siue deorsum sint
corpora, probatum hodie & exaltatum iri. Speraremque ex risu at¬
que indignatione, quam nunc subortam in me uideo, in admi¬
rationem se magis ac beniuolentiam mei omnes conuersuros. Nam
ut sum ego minime paruitatis naturae ita aperte, quicquid in me ar¬
gui dannarique potest, nemine etiam aduersante ultro confite¬
bor, tenuitatem enim primo pusillitatemque corporis mei, quae
cunctis manifesta est, nemo credat ausurum me unquam negare
atque