89
18 MAPHEI VEGII INTER SOLEM
quod frequenter accidit, etiam egentissimus claro genere or¬
tus, aut potestate aliqua preditus, magna iudicetur. quoque
nihil est indignius, ut literarum imperitissimi, ac quique stolidis¬
simi homines per me doctissimi sapientissimique, uel habeantur.
uel se haberi uelint. Verum ita eunt humanę res, ut nemo sit
tam magnus, potens, gloriosus, omnibusque habundans bonis
qui non triste aliquid aduersumque habeat unde angatur, ma¬
gnaque cruciatus ex parte torqueatur. Nulla est tanta prospe¬
ritatis & gloriae dulcitudo quae non inuisi alicuius mali selle
perfusa, amarescat, nulla est tanta potestatis eminentiaeque ma¬
gnitudo, quae non graui aliqua aliunde mole ornata, ultraque
modum fatigata, deprimatur. Hęc igitur quibus utinam care¬
rem, nemo putet magni me aliquid facere, nemo existimet ad
gloriam me & excellentiam meam ducere. Alia sunt uirtu¬
tis & dignitatis meae monimenta, quae ubi explicauerim ma¬
gna, nihil ambigo omnium iudicio, atque excelsa cunctisque meri¬
to, quae in comparationem mecum ducantur, superiora uidebun¬
tur. Nam ut dulcis lenisque naturae meae primo admirabile do¬
num referam, tantam quam in me habeo gratiam, infundo in omnes.
quorum utar contubernio & familiaritate, ut si quid in eis of¬
fenderim tristitiae & moeroris, expellam prorsus, iocundosque
ipsos hilares, gaudentes ac letos semper efficiam, sin & aliquos
inuenerim timidi & pusilli cordis, securum utique illis addam ani¬
mum ingentem atque inconcussum, dubios firmem, errantes dirigam,
labentes erigam. ex ignauis denique industrios, ex inertibus so¬
lertes, ex balbutientibus explicatos, ex elinguibus eloquen¬
tes, ex morosis faciles, ex tardis promptos reddam, ex indo¬
ctis doctos, ex stolidis sapientes, ex uilibus & abiectis ge¬
nerosos & claros uideri faciam. Atque haec ita tamen operer, si
& ipsi quoque cum quibus uersor, morem mihi gerere, naturaeque
meae studeant minime aduersari, quae libero frui aere, spacia¬
rique hincinde letatur. quam delectant uarij discursus uariaeque
agitationes, quae marcere ignaua quiete non patitur, quae de¬
tineri alicubi diutius molestissime fert, quae refugit noctem,
odit tenebras, horret strictiora, obserataque firmius habitacu¬
la,