1343
209
interpretationem, seruire eas cogebant suis
ridiculis inuentis, & digito putabant se
tangere verum. Itaque indignum ego
iudicans & piaculum, sacrosanctam scri¬
pturam ad huiusmodi artibus inseruie¬
dùm tam ineptè cogi, quantum in me fuit,
suae libertati & honori vindicare & resti¬
tuere volui, cum praesertim huic negotio,
nullam possit vel intelligentiam vel vti¬
litatem adferre, sed tantum pias & do¬
ctas aures maximè offendere. Qui tamen
curiosior esse velit, potest vel sibi describe¬
re, vel ab alijs impressa (si tamen quis
sumptus tam male collocare velit) lege¬
re. Nobis satis esse volumus tractatulus
de Allegorijs ex philosophorum inuentis
et ipsius artis penetralibus erutus, quem
superius post Turbam expres¬
simus. Vale.
AVRORA