89
ET MISERIA, DIALOGYS. 49
mata condi, orationes scribi & pronunciari curant, in laudem
ac memoriam castitatis, fideique earum sempiternam. An haec tri¬
stia & amara esse censes Palinure? Et an comparationem ullam
habere putas cum his nautarum, quae ea sęueritate & acrimonia
recensuisti, ut caetera leta, sausta, deliciarumque plena, si tibi fi¬
des daretur, existimanda essent? PAL. Haud equidem tanta in
ciuitatibus, priuatisque domibus, quanta modo enumerasti ma¬
la, regnare credidissem. CHA. Ita proficit inexpertos sermo¬
nem aliquando inire cum ijs, qui multarum rerum usum atque experientiam
habent. PAL. Ita fit. CHA. Quod si animaduertas labores
quos perferunt uautae, corpori magis quam animo infensos ire, conce¬
des amplius etiam in sententiam meam. Nam huiuscèmodi res durę
assiduo quodam usu & assuefactione mitiores fiunt, & quo¬
dammodo edomantur, quas uero ego memoraui, quoniam animum
magis affligunt, non ita usus & assuefactio, mitigare atque edo¬
mare potest. PAL. Consentio iam tibi, gaudeoque in eam lucen¬
te illustrante peruenisse, ut intelligam tam magnam aliorum & maio¬
rem etiam quam nauarchorum miseriam. Sed illud non possum intel¬
ligere, quin principes saltem & magni uiri, non dicam nautis
sed cęteris insuper quibuscumque mortalibus beatiores sint. CHA.
Cur? PA. Quantum omnibus abundant atque affluunt bonis. CHA.
Quibus? PA. Honore, gloria, opibus, delicijs, amicis, poten¬
tatu, imperio. CHA. Hisce? PA. hisce & multo pluribus.
CHA. Erras. PA. Errorem hunc optassem in uita mihi. CHA.
Deliras. PA. Maluissem ita delirare, quam tua cum sententia sapere
CHA. Quid si nihil illis miserius? PA. Quid si nihil beatius
illis? CHA, Haud unquam hoc mihi demonstrabis. PA Non ti¬
bi ij beati uidentur, qui quicquid ad explendas uoluptates opta¬
ri potest, adsequuntur, quibus conuiuandi, cubandi, ungendi, la¬
uandi, Iudendi, uenandi, aucupandi, ad omnem nitorem atque sacieta¬
tem semper facultas sit? Quibus quotquot uelint concubitus foe¬
minarum, quotquot uelint arma, equi, canes. quibus tot sunt
agri, tot serui, tot exculta palatia, tot munitae arces & oppi¬
da, qui tantum possideant auri, gemmarum, uestium, supellectilis
quibus audiant omnes, adsurgant, inclinent? quos populi uene¬
G rentur,