89
ET MISERIA, DIALOGVS 51
dolor quantam ibi malorum turbam, quantam formidinum &
trepidationum aciem introspiceres? quot angores, sollicitudi¬
nes, suspitiones? quanta aperirentur ulcera, quot plagae &
des, quot insidiae, quot enses, & telorum infinita genera, quam nec
somnos eorum quietos, nec cibos placidos, nec opulentiam dul¬
cem, nec imperium iucundum, nec delicias iocosque letos esse per¬
mittant. PA. Nesciebam adhuc haec eorum qui dominantur mala.
sed cur illis contingant tanta, minime capio. CHA. Contingunt
tanta propter graues inimicitias, acerbaque odia, quas continue
cum finitimis ciuitatibus, cum subditis sibi populis, cum sibimet
ipsis etiam gerunt, quo fit ingrauescentibus odijs, increscentibusque
iniurijs, quibus quotidie afficiunt quenque, necesse sit illis torque
ri & adfligi grauiter, confidere nemini, suspicari omnia pessime,
extimere muscas. etiam ut aiunt uolantes, gaudere & letari num¬
quam, tristicia & moerore destitui semper. PA. Adducis me faci¬
le, ut credam suspectas eos habere finitimas ciuitates, cum qui¬
bus & infensa esse odia confiteor, propter continua quam exercent
bella, & dominandi libidinem, qua plurimum incenduntur. Cum su¬
is uero quibus imperant populis, nihil accipere possim, nisi
amorem & dulcissimam pacem. Porro si cum finitimis sint inimici¬
tiae, si oriantur bella, at demum etiam augentur imperia. subduntur
oppida, profligantur acies, spoliantur & captiuantur hostes, po¬
pulationes magnae siunt. tropheis decoratur, patria, uicto¬
rijs celebratur, triumphis extollitur, ob quae & principum gloria &
urbium ornatus, & inimicorum timor, & populorum inter se leti¬
cia, atque erga principes fides & amor crescit. CHA. Ea tamen
narras, quam prospera sunt & leta, & quam frequentius accidunt, aduersa
& tristia praetermittis, quasi semper eos putes debellare hostes,
potiri uictoria, triumphis exultare. nunquam uero uinci, prosterni,
agros suos populari, bona sua diripi, & è suis se opidis deij¬
ci. Sed maiora haec praetereamus, de minoribus tantum dicamus.
Quippe si conferas quas pro instruendis bellis impensas sub¬
ministrent, quas strages suorum & cedes sustineant, comperi¬
es longe maiore damno, quam lucro. partas eorum uictorias con¬
stare, dispunctaque ratione decessisse plus illis, quam accessisse. Hijs
G ij adij