89
52 MAPHEI VEGII DE FOELICITATE
adijcias ut populorum etiam suorum odia nedum finitimorum
intelligas, quod ad inferenda bella, & persequendos hostes, opus
illis est ingenti & munito exercitu, multo nauigio, longa ar¬
morum & machinarum praeparatione, quam cum magno & inextimabili
constent sumptu, nec proprij suppeditent redditus, necesse est no
uis uectigalibus uexare populos, nouas indicere praestationes
nouas angarias, augere tributa, multiplicare onera, exhauri¬
re aes omnium, eradere marsupia, immo uiscare pauperem, paruos
aeque & magnos diripere, spoliare, conculcare. Inde fit ut quum
inuisos manifeste se cunctis intelligant, suspectum sibi incipiant
habere quenquam nullius fidei, nullius amicitiae credere, conie¬
ctari omnina in malam partem. Habet enim hoc in se pessimum malefa¬
ctorum conscientia, ut quos iniuria affecit, nunquam reuocari in
amicitiam, nunquam mitigari, & ad ueniam moueri posse putet. Pro
inde magis insurgitur, grauiores itur in iniurias hunc proscri¬
bunt, illum carcere includunt, quorundam patrimonia publicant
alios iugulari aut strangulari iubent. uoluntate pro ratione utuntur,
eorum quoque quos tantis leserunt malis, cognatos, affines, ami¬
cos, socios, seruos, quasi fidei suae diffidentes persequuntur. Tum
caeteri qui chariores etiam uidebantur, exempla aliorum proponunt
sibi, acuuntque ipsi non minus odia, nam non minus rebus suis ac
saluti timent. Ita pedetentim ciuitas omnis indignatur, obmurmum
rat, rapitur ira, odijs incenditur, coquit nouas cogitationes,
noua concilia molitur. Mox eo deueniunt, ut haec intelligentes,
uideant quantae ruinae, quantoque praecipitio subiaceant, quam tenuissi,
mo quasi quodam filo pendeant imperia sua. Tunc cernes eos
pallere, tristari, consumi, expauere omnia, torqueri scelerum suorum
conscientia, quam prima est poenarum omnium, timere hostium insidias, ci¬
uium conspirationes, domesticorum proditiones, oppressorum uindi¬
ctas. tunc securum nihil existimare, nisi quod ui ac ferro tueantur.
Propterea non credunt se tuto cuiquam, non ministris, non necessa¬
rijs, non germanis, quorum maiorem etiam quam aliorum autoritatem ma¬
gis formidant. Arcent se ab aspectu & praesentia omnium, cingunt se
fossis & aggeribus, claudunt se arcibus, quasi ad perpetuos dam¬
nati carceres. Custodibus etiam tanquam ad expeditionem belli pa¬
ratis,