89
ET MISERIA, DIALOGVS. 53
ratis. ut obsideri eos putes, circumuallantur, nihil illis dulce, ni¬
hil sapidum, nihil iucundum. Dormiunt cum magna inquietudi¬
ne, cum maiore etiam uigilant. terret illos conuentus hominium, angit
solitudo, timent colloquia, timent salutationes, timent dona, su¬
specti cibi & potus, qui nec etiam nisi praegustati sumuntur. Suspe¬
cti pellicum, & item uxorum thori, quibus mirum est, cur sine cu¬
iusquam etiam praegustatione congrediantur, ipsos uero quorum se custo¬
diae commiserunt, non minus extimescunt, quibus cum carere ne¬
queant ob tutelam suam, eo magis augetur eorum timor & mi¬
seria, quo armatos pro firmiore illos praesidio esse necesse sit. Qua¬
re alienigenas & barbaros homines atque abiectissimos quosque sibi
deligunt, eosque frequentius commutant, deijciuntque saepius, ac
exterminant, quo saluti suae, & si non alia, at saltem hac uia con¬
sultum ire possint. Quid fedius & ignauius dici queat, quam ho¬
minibus se exteris, immanibus, flagitiosis committere? suos ue¬
ro prudentes, sobrios, iustos spernere atque deuitare? Quanta ista
tyrannorum foelicitas, quos continuus & ingens semper ango¬
re afficit moetus. quo non modo animi grauiter excruciantur,
sed cuncta insuper dulcia mundi dona fugantur & dissipan¬
tur. Quantae istae eorum deliciae? quanta gaudia, qui tranquilli¬
tatem nunquam & pacem sibi, ne dicam populis suis, aut hostibus con¬
cessernunt[sic]? expartes omnino tam sanctissimi atque omnium dulcissi¬
mi boni. Quaenam ubertas ista bonorum suorum, quam distracti ali
unde, neque sciant, neque uisant, neque pertrectent, neque gustent un¬
quam? Quanta ista imperij bona, quam quum ipsi uidere & attracta¬
re non possint, committant necesse est aliorum curae & gubernati¬
oni, ignari rerum suarum, nescij omnium formę quam sub se geruntur.
fraudati quotidie & decepti, ab his praesertim quos prae cęteris
anxierunt, quibus cum se credant, quot innocentium criminatio¬
nes, quot facinorosorum falsas commendationes audiunt? Quo¬
tiens eorum fidem sequuti, bonos pro malis, malos pro bonis du¬
cunt? atque hos beneficijs, illos poenis afficiunt. quodque gra¬
uius est, quotiens ipsis etiam nescientibus, ij quos tantum extu¬
lerunt pro sententia sua, inferiores quosque ledunt, concutiunt, op¬
primunt, atque dilaniant. Quid nimirum si exardescunt postea
G iij po