89
RHINVCCINO FLORENTINO INTERP. 73
ceu uespae proximum quenque stimulant, & quemuis feriunt
humiliorem. Turba uero quę circa eos uolitat, qui sunt? MER¬
CV. Spes, metus, aegritudo, laetitia, odium, auaricia, inuidia,
ac reliqui animorum affectus, quibus non deest ignorantia,
pariter ac desidia. Spes tamen & metus priores sibi uendi¬
cant. Nam animi affectus nunc eleuando, nunc deprimen¬
do, non secus illudunt hominum genus, ac apud inferos cer¬
nitur Tantalus ab unda illudi. Quod si intuitum acrius fi¬
ges, uidebis Parcas sua cuique stamina trahere, ac tenuissima,
ceu araneae fila supra singulos de colo descendere. CHA. Vi¬
deo probe quam tenuia fila plura, longeque perplexa, tum uni,
tum alij descendere supra caput. MER. Fatorum lege est il¬
la filorum implicitas, ut unius ortus sit alterius interitus, &
hic illius, ille huius fiant haeredes, & cui angusta sit seges, is
locupletis consequatur bona, & alius item alius ueluti fo¬
lia, quae uento mouentur. Nam alia humi statim decidunt,
alia sursum uentorum ui eleuantur, & ad terram item deci¬
dunt. Sic homines, qui in sublime tolluntur, cum filum pon¬
dus nequit perficere, ingenti sonitu humi decidunt. Sed
qui ab humo parum erigitur, cum cadit, sine strepitu cadit,
eiusque casus uix ab ipsis auditur uicinis. Quippe omnes pen¬
dent tenuissimo filo. CHA. Ridicula prorsus, & insaniae
plena. MER. Quàmuis merito sint ridicula, iureque spernen¬
da, uerbis tamen exprimi non posset, quanto studio ista ex¬
quirunt. Quae dum sequuntur, mors, ut uides, eos inter¬
cipit, cuius ministri, febris, pthisis, laterum dolor, gladij, aco¬
nita, iudices tyranni, & alij plures morbi, ac caedes continuo
circunueniunt. Verum cum in hos incidunt casus, tunc fre¬
quens illud emittunt, Heu heu, oi me, hau helas. Quod si ab
initio consyderarent, quàm breui spacio è uita decedunt, hu¬
iusmodi rebus humi relictis, uiuerent prudentius, ac mino¬
ri cum dolore mortem obirent. Sed quia putant ab ijs rebus
non posse auelli, cum mortis ministri eos uocant, aegerrime fe¬
runt, non secus atque is qui domum aedificare festinat, deinde
K morte