89
RHINVCCINO FLORENT. INTERP. 75
mi, & unum duntaxat axem pro portorio ferentes, ad nos
ueniunt. Verum cum in excelso sumus loco, unde exaudiri
possimus, cur non maiori quodam clamore illos admone¬
mus, ut se ab insanijs, & inanibus abstineant laboribus, ac
modeste & quieto uiuant animo, mortem prae oculis semper
habentes? si tibi uidetur, ego ipse alta uoce clamabo, illisque
dicam, Heu stulti, heu insipientes, quid circa inania, tanta ani¬
mi inquietudine delyratis, & ad res floccifaciendas tam estis
solliciti? Quiescite iam, nec uelitis insanire ulterius. Nam ui¬
ta hominum breuis est, & ceu umbra celeriter transit, & quae
in uita sunt, eorum permanet nihil. Atqui nemo moriens, re¬
rum humanarum secum quippiam defert, sed humi dimit¬
tit, domos, agros, aurum, & caetera fortunae bona, quae de
aeuo in aeuum, uno temporis puncto dominos mutant, ac
possessores, & quisque nudus ad nos proficiscitur. Si tales au¬
dient admonitiones, nonne putas illis profuturum, & ad re¬
liquum uitae tempus eos fore prudentiores? MER. O fortu¬
nate Charon, ad hanc rem acuto opus esset cerebro. Nam er¬
roribus & ignorantia arctius aures habent occlusas, quàm
Vlysses pice suis obturauit comitibus, ne audirent syrenum
cantiones. Quippe quod apud uos inferos potest Letheus,
id apud hos ignorantia facit. Sunt uero plerique, sed ij quidem
perpauci, qui picem auribus modo recipiunt, sed ueritati ac¬
quiescunt. Hi acutis oculis haec caduca intuentes, ea, ut ra¬
tio dictat, floccifaciunt, ac pro nauci habent. CHA. Hos igi¬
tur admoneamus. MER. Superuacaneum esset, quae quisque
tenet, ea illum ipsum admonere. Nam, ut uides, isti haec ca¬
duca rident, ab illisque se abdicant, de uitae curriculo solum con¬
sulentes. Hanc ob rem uulgo pro insanis habentur. CHA¬
Egregius sanè est, quisque tandem ille sit uir. MER. Immo
egregijssimus. Sed praeter Solonem ijs temporibus nemo,
uel admodum pauci. Verum iam abeamus. CHA. Sed quae¬
so, quis nam ille est, qui bis tincta murice purpurea ueste re¬
dimitus, & auro, ingentemque literatorum gregem secum ta¬
Kij citus