403
PRAEFATIO
ne, (quam illi simulare non possunt) nemini contingit, & exa¬
mina ueri auri & argenti tam certa & efficacia tradit, ut nulla
fraus, neque tam scita, neque tam tecta illis adhiberi queat, quam illa
non detegant, ac penitus disperdant. id quod Reipublicae quoque
plurimum interest. Cum igitur hoc genus authores, Philoso¬
phiam locupletent, & falsarios, Reipublicae noxios, prodant,
cognitione digni erant, etiam si ars ipsa in se nulla esset. Quan¬
quàm causam nullam uideo, cur eam non esse ueram existime¬
mus. Nam ab hominibus in Philosophia exercitatissimis pro¬
babiliter asseritur. Et artifices quidam sine ulla manifesta fallendi
causa, eam se reperisse, per omnia sacra, etiam aeditis libris, iuran¬
do confirmarunt. Quibus testimonium perhibent affectus ani¬
mi, laeticia & gaudio inuentae artis apud se gestientis, tam uehe¬
menter erumpentes, ut nulla arte tantam simulationem fingi
posse credibile sit. Habet & historiae testimonia. Nam Suidas au¬
thor minime contemnendus, Aegyptios, opibus ex hac arte, fre¬
tos, rebus nouandis studuisse, & à Diocletiano coercitos fuisse
scribit. Sed uerba eius recensebo: [GR] Χημεία (inquit) τοῦ χουτοῦ κὶ
ἀργυροῦ κα τὰ σκευὴ, ὡς τὰ βιβλία διόρευνησάμενος Διοκλετιανὸς ἕκαυ
σε. διὰ τὰ νεωτορισθέντα αἰγυπτίοις Διοκλετιανῷ. Τούτοις ἀὐημόδως καὶ
φωνικῶς ἐχρῆσατο. ὅτε δὴ καὶ τὰ πορὶ χυμείασ τοῦ χρυσοῦ καὶ αἰγυροῦ.
τοῖς παλαιοῖς γεγραμμένα βιβλία διερευνησάμενος ἐκαυσε, πρὸς τὸ μή¬
κατι πλοῦτον αἰγυπτίοις ἐκ τῆς τοιαύτης προσγίνεσθαι τέχνης, μηδὲ χρν¬
μάτων αὐτοὺς θαῤῥουῦτας πόριουσία, τοῦ λοι ποῦ τοῖς ῥωμαίοις αἰταί¬
ρόν.[/GR] Id est, Chemia, est auri & argenti confectio, cuius libros Di¬
ocletianus perquisitos exussit, quod Aegyptij res nouas con¬
tra Diocletianum moliti fuerant. Duriter atque hostiliter eos tra¬
ctauit. Quo tempore etiam libros de Chemia auri & argenti à
ueteribus conscriptos, conquisiuit & exussit, ne deinceps Aegy¬
ptijs diuitiae ex arte illa contingerent, neue pecuniarum afflu¬
entia confisi, in posterum Romanis rebellarent. Haec ille. Nec ab¬
ludunt à reliquis historiographis Diocletianum describentibus.
Veteres autem Poetae, hanc non solum extitisse, uerum etiam
quomodo exercenda sit, fabulis lepidissimis absolutissime, sed
[GR] αἰνιγμα¬