403
AD LECTOREM.
αἐνιγματικῶς [/GR] tamen insinuauerunt. Quid enim aliud est, Vellus
aureum ab Argonautis ex Colchide petitum, quàm huius artis
indagatio & adumbratio. De quo Suidas alibi: [GR] τοῦτο δὲ οὐχʼ ὡς
ποιητικῶς φόνεται, δννα βιλίον ν ἐν δέρμασι γεγραυμένον. πόλιεχον
ὅπως δεῖ γίνεσθαι διὰ χημείασ χρυσός. εἰκότως οἱῶ. οἱ τότε χρυσουν ὡνο μα
ζον αὐτὸ δέρασ, δὰ τὴν ὀνελγε ιαν, τὴν ἐρ αὐτοῦ.[/GR] Id est, Hoc autem non
ut ficticie dicitur, sed liber erat, in uelleribus conscriptus, conti¬
nens quomodo per Chemiam fieri debeat aurum. Merito igi¬
tur eius seculi homines Aureum uellus nominabant, propter effi¬
caciam, quae ex eo hauriebatur. Non datur uellus aureum laso¬
ni, nisi prius certos & periculosos labores obierit, hoc est, nisi pri¬
us [GR]πράξιν [/GR]suis manibus exercendo didicerit. Frustra enim possi¬
det librum, de hac arte conscriptum, qui [GR]πράξιν [/GR]ignorat. Caeterum,
periculosa nauigatio, difficultatem indagandae materiae lapidis
philosophorum (ut uocant) indicat. ea, quia telluris uicem ob¬
tinet, & metalli a est, à Marte metallorum deo, Ager martius
apellatur: & quia in igne purganda, praeparanda, & perficien¬
da est, ut sit idonea ad recipiendum semen, fingitur à Tauris
ignem spirantibus exaranda & excolenda. Hi Tauri fornaces
sunt, qui nisi rite constructi fuerint, & ignem continuum debi¬
ta quantitate exhibuerint, aut materia corrumpitur, aut uasa de¬
struuntur, & artifex odore noxio afflatur, aut incendio etiam pe¬
rit. Deinde Draco peruigil Argentum uiuum est. Dentes Dra¬
conis, sunt Mercurius sublimatus, quòd eboris candorem, os¬
sium duriciem, & incredibilem mordacitatem, non sine ueneno
possideat. Is dum sublimatur, in uase uitreo, galeae simillimo,
(Arabes alembicum uocant) excipitur: itaque dentes Draconis
lasoni in Galea afferuntur, ut seminis eos loco in agrum marti¬
um spargat. Nam Mercurius ex ea terra toties sublimari debet,
donec in ea figatur. Quod dum fit, hastularum modo è terra sur¬
git, quarum quaedam erectae, quaedam inclinatae, quaedam om¬
nino transuersae, & quasi iugulis hostium intentae, continue in
longum crescunt, ut moueri uideantur, & speciem confertissimi
exercitus iamiam accerrime confligentis exhibere. Ideo uiri
arma¬
aa 3