403
26 PRIMA PARS LIB. PRIMI
scientia nostra. Qualiter enim qui ignorans fuerit, uel
scientiam inuestigare neglexerit, faciliter ad ipsam per
ueniret?
De impedimentis externis huius artis opus
impedientibus. Caput VI.
Reduximus ad duo capitula, omnia impedi¬
menta, huius artis finem retardantia, quae
sunt ex principijs radicalibus, secundum na¬
turam artificis huius preciosissimi negotij.
Expedit ergo nos tandem narrare impedimenta exte¬
rius superuenientia, ex contingentibus fortunis & cali¬
bus, quibus impeditur hoc opus gloriosissimum. Vi¬
demus ergo quosdam astutos & ingeniosos, minime
ignorantes opera naturae, & ipsius, in quibus est possi¬
bile, sequaces principijs & operibus, quibus est etiam
inuestigatio non fantastica, in omnibus rebus, quae na¬
turae regulantur motibus & actionibus infra lunarem
circulum. Hi tamen ultima paupertate oppressi, ex di¬
spensationis indigentia, hoc tam excellens Magisteri¬
um coguntur postponere. Sunt & multi alij praeter
nunc dictos, curiosi, uarijs huiusmodi curis, & soli¬
citudinibus detenti, se omni negocio seculari totos
occupantes, â quibus haec nostra scientia preciosa
prorsus refugit. Iam ergo tibi satis ex praemissis capi¬
tulis patet, quae sint ab hac arte distrahentia impe¬
dimenta.
Epilo¬