403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 37
sed non propter hoc nostram scientiam diuinam interi¬
munt, quia nec scire uolumus illa, nec possumus, nec ad
opus nostrum possunt peruenire. Sed aliud ad hoc no¬
bis principium assumimus, aliumque generationis me¬
tallorum modum, in quibus sequi naturam possumus.
Si dixerint etiam philosophos & Principes huius mun¬
di hanc desiderasse scientiam, & ipsam non inuenisse.
Respondemus, eos mentiri, quoniam & quosdam Prin¬
cipes (licet paucos) & maxime antiquos, & sapientes, no¬
stro tempore repertos, iam ex sua industria hanc con¬
stat indagasse scientiam, sed talibus, necore, nec scriptu¬
ris eam tradere uoluerunt, cum indigni sint eius. Ergo
cùm non uiderunt aliquos hanc scientiam possidere, ce¬
cidit super mentes illorum error, ut aestiment nullos hanc
inuenisse. Ad hoc, etiam si arguant fantastice, asserentes
impotentiam nostram non posse saltem in debilibus
mixtionibus naturam imitari, sicut in mixtione asini
uel bouis, ergo nec in fortibus: detegimus eis errorem
suum multiplicem, quòd in arguendi modo non esse cadat
necessitas, qua coartemur artem nostram non concede¬
re, quia à simili, uel à maiori ad minus, suam corrobo¬
rant fantasiam & errorem, in quibus non continetur ne¬
cessitas, sed contingentia, ut in pluribus. Ostendemus
quoque per aliam uiam, demonstrando illos nullam as¬
signare apparentem similitudinem, inter debilem com¬
mixtionem, & compositionem animalium, & minerali¬
um firmam & fortem. Et hoc ideo, quia in animalibus
& alijs