633
62 EVONYMI¬
nistratur. Valet ad fluxus intestinorum
& uomitum. Oculorum inflammationibus,
initio multum auxiliatur. quidam admisce¬
re solent modicum thuciae & sacchari¬
candi. Oculos corroborat & uisum
cuit. Sanguinem à naribus fluentem lin¬
teolo imposita sistit. Quae paratur ex
rosis rubeis, magis, ut loquuntur, cor¬
dialis est, magisque roborat: ex candidis
uerò, magis refrigerat, Remaclus F.
De uino mixto cum aqua rosarum tem¬
pore cibi, uide apud Arnoldum in li¬
bro de uino.
A Rosacea aqua licet uarijs modis pa¬
retur, optima fit tamen per balneum
M. Matthaeolus. Si rosae quas incarna¬
tas uulgò uocamus, siccatae, uapore
quae humectatae destillentur, aquam rosa
rum bonam reddent, Syluius. Pote¬
runt autem retineri in linteo supra
quam feruentem, donec satis uaporis
imbiberint.
De aqua rosacea ex Bulcasi.
Aquę rosatae apparatus notus est apud
plerasque