633
THESAVRVS. 63
plerasque gentes. Melius autem fit cum aqua,
quam sine ea: melius etiam per ignem carbonum,
quam lignorum. unde ex quatuor modis,
qui sunt, Sine aqua cum lignis accensis,
Sine aqua cum carbonibus: Cum aqua
accensis lignis, Cum aqua super igne
carbonum, primus uilissimus est & mi¬
nimi odoris aqua reddit, melior eo se¬
cundus, secundo tertius, quartus uerò
omnium optimus. Secundus quidem & ter¬
tius modus usitatiores sunt. Et ego hîc
tertium, (qui fit cum aqua accensis lig¬
nis,) describam, ut in usu est apud re¬
ges Aharach. Facies igitur in domo
ampla iuxta parietem berchile (sic uo¬
catuas quod aqua impletur) paruum
cuius fundum & latera sint ex plumbo,
ita solidatum ut aquam non transmittat.
Huic uasi deinde coopertorium apta¬
bis ex uitro uel terra uitreata, et forami¬
na rotunda in eo facies duo uel tria, plus
minus pro uasorum capacitate, & prut¬
uel multam uel paucam aquam destil¬
lare desideras. Deinde ollam aeream