403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 91
ris, & illud perfeceris, erit albedinis tinctura firma & per¬
fecta, cui non est par.
De sublimatione Marchesitae. Cap. XLVI.
Sufficienter igitur sublimationis argenti ui¬
ui summa intentionis tradita, nunc ad ipsi¬
us Marchesitae sublimationem accedamus
Duae autem sunt illius sublimationes. Pri¬
ma quidem sine ignitione perficitur, alia cum ignitione.
Et illud ideo. habet enim duplicem substantiam. Vnam,
scilicet sulphur purum in natura sua, aliam uero argentum
uiuum mortificatum. Prima utilis est, sicut sulphur. Se¬
cunda uero utilis, ut argentum uiuum mortificatum, & me¬
diocriter praeparatum. Assumamus igitur hanc ultimam,
quia per illam excusamur à superiore argenti uiui & à la¬
bore mortificationis eius. Est igitur totus modus subli¬
mationis illius, ut teratur, & in aludele ponatur, & subli¬
metur sine ignitione sulphur eius, semper remouendo
quod ex illo sublimatur, saepissime propter causam di¬
ctam, & augendo ignis uigorem usque ad ignitionem alu¬
delis. Et prima sublimatio marchesitae debet fieri in ua¬
se sublimationis, quousque sulphur recesserit, & postea
in isto successiue & ordinate procedere, quousque totum
quod in ea de sulphure constat, exierit. Quod probare
poteris his manifestis experientijs. Nam cum totum illi¬
us sulphur fuerit eleuatum, uidebis colorem eius, quod
post illud sublimabitur, mutari in albissimum, mixto
coele