403
92 QUARTA PARS LIB. PRIMI
coelestino eidem colore clarissimo & amoeno. Aliter etiam,
quia quod erit de sulphuris natura comburetur, & flammam
dabit ut sulphur. Quòd uero secundo post illud sublima¬
tum fuerit, nec inflammabitur, nec proprietates sulphuris osten¬
det aliquas, sed uiui argenti mortificati in sublimationis
reiteratione.
De uase, in quo Marchasita recte pos¬
sit sublimari. Cap. XLVII.
Illud ergo colligamus per suum sublimationis
modum, qui est, ut fiat uas terreum solidissimum,
& benè coctum, ad longitudinem mediae sta¬
turę uirilis. Ad latitudinem uero, per quàm
manus subintrare possit. Et fiat fundus eius qui sepa¬
rari & coniungi possit ad similitudinem unius planae
parapsidis profundae multum. Et mensuretur ab orifi¬
cio illius uasis, usque prope fundum, ad mensuram longi¬
tudinis unius manus cum digitis suis. Et de illo loco¬
usque ad caput eius uitrificetur interius uas uitrificatione
spissa multum. Et super caput illius ponatur alembicus
cum laxo naso. In tali enim uase sublimatur illud. Con¬
iungatur igitur fundus uasi suo per lutum firmae tena¬
citatis, & super ipsum fundum spargatur Marchesita
& super caput uasis alembicus laxi nasi, & ponatur in¬
furnum, de cuius proprietate sit fortem ignitionem da¬
re, fusionis scilicet argenti, uel ueneris, si artifex indi¬
guerit, quem in summa nostri operis, ubi diuersitates
omnium instrumentorum narrabimus, tibi sufficien¬
ter