633
76 EVONYMI
DE VASIS ET INSTRV¬
mentis diuersis ad destillationem
pertinentibus.
Vas destillatorium nominantes cor¬
pus intelligunt, seu cucurbitam,
quam Germani suo uocabulo à simili¬
tudine figurae clauam appellant ([G]ein kolbe[/G]:)
Idem aliqui cucurbita uocant. Cor¬
pus uel corpulentum uas aliqui uocant la¬
tius uas, seu cucurbitam, in qua ponitur
quod destillandum est, Syluius. Habet
nim hoc uas alembico ceu capiti compara¬
tum, corporis seu thoracis quandam si¬
militudinem. Idem Arabicè à Bulcasi¬
beten seu batan, id est uenter nuncupa¬
tur. Videtur & atanor apud eundem
ubi aceti destillationem praescribit, cu¬
curbitam significare. (Furnum athannor uel
fixatorium describit Geber in libro For¬
nacum.) Cucurbitam quidam barbari boc¬
ciam uocant. Eiusdem figurae maiora
uasa, ad digerendum seu putrificandum
apta sunt: inde cum destillari oportet,
mate¬