403
SVMMAE PERFECTIONIS GEBRI. 107
calcinari ignem, & per salis acuitatem, praeparati uel¬
non praeparati ambo similiter. Primus igitur modus
per ignem solum sic perficitur, ut sumatur uas ferreum,
uel terreum ad similitudinem parapsidis formatum, cu¬
ius structura sit firma, & coaptetur ad furnum calcina¬
tionis horum, taliter, quòd sub illo possint carbones
proijci & sufflari. Proijciatur uero in fundum uasis illi¬
us plumbum uel stannum, quod super tripodem ferre¬
um, uel tres lapideas columnas sedeat firmiter, & ad fur¬
ni sui parietes similiter firmetur, quatuor uel tribus la¬
pidibus coartantibus illud ad eos, ne uas moueri pos¬
sit. Furni uero figura eadem fit cum forma furni magnae
ignitionis, de quo narratum est iam, & narrabitur simi¬
liter sermone completiori. Accendatur igitur in illo
furno ignis sub uase calcinationis, ad ipsius calcinandi
corporis fusionem potens. Et cum ipsum corpus cu¬
tem nigram super se creauerit ignis calore, subtrahatur
illa ab eo cum pala ferrea uel lapidea, quae se non per¬
mittit comburi ad infectionem calcis. Haec autem exscoriatio¬
tam diu continuetur, quousque ipsum corpus in puluerem
conuertatur. Quòd si Saturnus fuerit, ad maiorem po¬
natur ignem, quousque in citrinissimum mutetur colo¬
rem calx eius. Si uero luppiter, similiter exponatur, &
dimittatur, quousque in albedinem mutetur completam.
In hoc tamen sollicitum reddimus artificem, quòd Sa¬
turnus de facili à calce sua redit ad corpus. Iupiter ue¬
ro difficillime. Ideoque ne contingat illum errare in ex¬
positione