403
246 LIBER FORNACVM
ex imperfectis corporibus. Et ex hoc tibi tradimus re¬
gulam generalem, quod pasta alba extrahatur de Ioue
& Saturno, Pasta uero rubea ex Venere & Saturno.
Est autem ut in fermento corpus quodlibet per se dis¬
soluendum.
De regimine Iouis & Saturni.
Cap. XX
Et quia in hoc capitulo demonstrabimus re¬
gimen louis & Saturni. Primo innuimus
quod hoc caput est ad album, & est modus
talis: Accipe libram unam louis mundissimi
& funde, quo fuso impone duodecim libras Mercurij
bene mundati, mouendo totum ut commisceatur, quod po¬
ne in phialam cum collo unius pedis, in furno Athan¬
nor. Et aliam phialam Saturni sic praeparati, & subijce
ignem sentum per septimanam, Et habebis pastam dis¬
solutam, aptam ad fermentandum à fermento albo, se¬
cundum proportionem quàm monstrabimus ad prae¬
sens. Sint pastae louialis quatuor partes, Saturni tres,
fermenti albi pars una, Ista dissoluta, ut diximus
misceantur per minima, & ponantur in putrefactio¬
ne, in modum dissolutionis nostrae ignis mediocris [sic]
per septem dies, quibus extractis & bene mixtis
per pannum liquidiora exprime, quod uero reman¬
sit spissum, in Chimia bene sigillatum, pone in Atha¬
nor, sicut prius, per tempus praedictum, & sic ter
quousque biberit totam aquam suam. Tunc pone in
Chimi¬