403
GEBRI. 247
Chimiam in furno fixationis per duodecim dies, tunc
extrahe, & reduc cum reducentibus. Et illud inuenies,
quod antecessores nostri maximo studio inuenerunt, ge¬
nerans generatum. Idem autem in cineritio cum plumbo affi¬
na. Et inuenies corpus albedine perfectum, generans
perpetuo suum simile. Cuius expositionem unà cum cae¬
teris meis antecessoribus, cum eo quod scripsimus, suc¬
cessoribus relinquo.
De regimine Veneris, & Saturni. Caput XXI.
Sint pastae Veneris librae tres, Saturni librę
duae, fermenti libra una, his optime dissolu¬
tis, fiat commixtio per minima, quàm serua
calore, ut in albo dictum est, extrahè aquam
et quod in panno remansit, pone in Chimiam optime
sigillatam per tres septimanas. Extrahe reddendo sibi
tertiam partem aquae suae reseruatae, & coque ut in capi¬
tulo praecedenti, Et sic ter. Cum autem biberit totam
aquam suam, pone in orobo ad figendum. Et cum fixu
fuerit, reduc cum reducentibus corpus paratum ad aug¬
mentandum & tingendum.
De regimine Martis. Caput XXII.
Cum Martis solutio nimium inueniatur dif¬
ficilis, propter quam plures modos, & diuer¬
la etiam alia experimenta per nos facta, in fine
huius libri pertractabimus. Sint ergo Mar¬
tis