403
336 ROSARIVS
Epilogus seu recapitulatio omnium di¬
ctorum. §. VI.
Si per iuuamen argenti uiui crudi frigidi, & humidi,
& per ipsius beneficium extrahitur sulphureitas cali¬
da, sicca & munda, comburens omnia causa suae uirtu¬
tis adurentis, remanet argentum uiuum purum, & co¬
ctum in corporibus, ui sulphuris congelatum. Sic per iu¬
uamem alicuius argenti uiui, extrahitur à Luna uel So¬
le sulphur purissimum, & remanet sulphur azymum uel
rubeum, tingens nigredines & fixum. Cuius una pars
tingit duas, uel tres, uel quatuor uel sex partes cum iuua¬
mine primae partis in Lunam. Pars uero una rubei tin¬
git argenti uiui cocti in primo capitulo secundum puritatem ip¬
sius argenti uiui partes duas uel tres, uel quatuor, uel sex,
ut de albo. In secundo uero capitulo & ultimo tingit
una pars sulphuris Lunae uel Solis partes mille corpo¬
ris, id est argenti uiui cocti, & uis istius sulphuris per ar¬
tificis industriam intantum augmentatur cum igne uel
cum iuuamine, quod post complementum tingit super
mille, uel mille milia & ultra, tamen solo igne cuncta
perficiantur. Nam omnis tinctura alba uel rubea de¬
bet recipere colorem ab igne, aliter non ualet. Iuuamen¬
ta autem sunt lapides tales, cum quibus tincturae puritas, &
fixio augmentatur, uidelicet oua, capilli, sanguis, argen¬
tum uiuum, sulphur, auripigmentum, sal ammoniacus, atra¬
mentum, alumen, sal nitri, tinkar, tutia, marcasita, ma¬
gnesia, & caetera. Non tamen putes aliquod istorum suffi¬
ciens