103
EPISTOLA
se, quae nobis diuina adsistente gratia innotue¬
runt. Sicque nonnulla egregia ob nostram pigriti¬
em & ingratiudinem quotidie obliuioni tradun¬
tur. An non Horologia, quae rotis certisque pon¬
deribus mouentur, horásque exactè indicant, sunt
nouum inuentum? Et quid illi sensissent ante
multos annos de pyxide magnetis siue compasso.
cuius usus est quammaximus? Quid maiori ad¬
mirationi esse potest, quàm quòd ferrum magne¬
tis Borea parte fricatum, inclinat se uersus Au¬
strum? Et altera parte fricatum petit Septen¬
trionem? Quid de arte Typographica dixissent?
quae infinita fermè commoda nobis praestat. Tor¬
mentis, quibus à sono imposuerunt nomina Bon¬
bardas, strenuè negassent, glandes siue globos tan¬
ta ui potuisse torqueri. Ego superioribus annis
quum essem in aula illustrissimi sapientissimíque
ducis, electoris imperij OTTHONIS HEN¬
RICHI, Palatini comitis, uidi in arce Altze le¬
onem magnum, item canem robustum Angli¬
cum, & hominem fatuum uno in loco uersan¬
tes, cibumque simul capientes, & leonem tan¬
tum